Lakatos Andor - Sarnyai Csaba Máté (szerk.): 1848/49 és ami utána következett… Válogatott dokumentumok a Kalocsai Érseki Levéltár 1848-1851 közötti anyagából - A Kalocsai Főegyházmegyei Gyűjtemények kiadványai 1. (Kalocsa, 2001)

I. Az április törvények következményei

I. AZ ÁPRILISI TÖRVÉNYEK KÖVETKEZMÉNYEI eo dirigi, ut cujusvis Religionis asseclae, sua peculia, et fundationes retineant, si Episcopi provisionem per statum, prout lege jam sancitum est, non acceptaverint, protestantes, aliique postulabunt, ut bona ecclesiastica, pro bonis status declarentur, et efficient quoque, tunc omnia una cum fundationibus com[m]massabuntur, Catholici a proportione multum perdent, alii autem lucrabuntur; in Scholas Protestandum potissimum bene organisatas, non fore multum insumendum, bene vero multum in Scholas Catholicorum praesertim post unitam Transylvaniam, ideo non posse praemetui iniquam illam diproportionem, ut ex contributione Catholicorum Protestantes augeantur. De reliquo se justum agnoscere, et velle etiam, ut Scholae Catholicae jam existentes maneant, novae etiam in locis mixtis aliorum sumptibus - non tamen status erigi valeant; curaturum se, me ex rebus Catholicorum alii luctum habeant, atque provisio legalis fiat [,..]78sub his cautelis, et subsidium a statu percipiendum acceptatum est, et Scholae simultaneae ulterius difficultates non sunt. Intuitu opinionis D[omin]or[um] Episcoporum ad punctum 2— nulla intervenit difficultas, nisi quod D[omin]o Ministro Congrua Parochorum in 800- et 600 fl- C. M. visa fuerit multa, relate ad succisum statum fundi Religionis et aliarum Cassarum. Ad 3'um punctum cupivisset Dominus Minister Jus Patronatus ex integro sublatum, et in Communitates, seu strictius Communitatum electam deputadonem, quae res Ecclesiae, et Scholarum curaretim translatum. Res demum ita terminata fuit, ut Patronatum, ubi alii non fuerint Communitates habeant, quae tamen per electum Comité, cujus membrum, imo etiam Praeses, (dum fuerit) Parochus semper erit, Ecclesiae, et aedificii Parochialis necessitatibus subveniant, ac etiam individuum unum, vel plura idonea pro Parocho praesentent. Pro idoneis vero non censebuntur, qui Concursum non finiverunt, vel in eo adprobationem id retulerunt. Ad 4um Cum negotium non sit adurgens, rem, usque uberiorem adjunctorum, et expensarum enucleationem, sine difficultate differri posse censuit D[ominus] Minister. His terminatis plura ex parte D[omin]or[um] Episcoporum D[omin]o Cultus Ministro proposita sunt postulata, et quidem intuitu independentiae Ecclesiae 1°) Pro Synodis tam Dioecesanis, quam Nationalibus celebrandis non esse exigendum, ut pro facultate recurratur, suffecturam solum insinuationem - cui facile annuit. 2°) Praesentem situm Ecclesiae Hungaricae vehementer exigere, ut tam Archi-Episcopatus Strigoniensis, quam alii Episcopatus compleantur, - acturum se spopondit. 3°) Ratione nominandorum Canonicorum jus pristinum sibi competere exposuerunt D[omin]i Episcopi. Negotiumque mutuo ita complanatum est, ut Domini Episcopi e recurrentibus unum designent nominandum, caeterorum nomina solum et officium Ministro Cultus substernant ordine alphabetico. D[omin]us Cultus Minister taliter designatum (seu per stellam penes ipsius [multam] seu per Litteras privatas) adprobabit, et eatenus respectivo Episcopo rescripturus est. 4°) expositum fuit D[omin]o Ministro, cum dolore Episcopos intellexisse 12 juvenes ad Praeparandiae disciplinas condiscendas, adque expressas fundi studiorum (qui fundus Catholicus est) in Borussiam mittendos, ubi perniciosa in Scholis regnant principia, cum Philosophia irreligiosa Hegeliana. Respondi Minister, Catholicos juvenes Vratislaviam, et Monasterium (Münster) Protestantes vero solum Berolinum mittendos, in locis vero his pro Catholicis designatis, studia haec in perfectissimo statu tractari, et sensu optimo Catholico. 5°) Postularunt Episcopi omnibus com(m)unem libertatem testandi, et abrogationem Conventionis Kollonicsianae, ita ut sede vacante proventus Ecclesiae cedant. Nihil in contrarium opposuit D[ominus] Minister. 6°) Denique exponentes paucitatem individuorum Catholicorum penes Cultus Ministerium, petierunt, ut in assumendis individuis, Catholicorum majorem rationem habere velit, atque in negotiis ecclesiasticis Catholicorum, opera Acatholicorum non utatur. Reposuit, se res Ecclesiae Catholicae cum solis Catholicis individuis [...]: egy sor olvashatatlan 33

Next

/
Oldalképek
Tartalom