Lakatos Andor - Sarnyai Csaba Máté (szerk.): 1848/49 és ami utána következett… Válogatott dokumentumok a Kalocsai Érseki Levéltár 1848-1851 közötti anyagából - A Kalocsai Főegyházmegyei Gyűjtemények kiadványai 1. (Kalocsa, 2001)

I. Az április törvények következményei

I. AZ ÁPRILISI TÖRVÉNYEK KÖVETKEZMÉNYEI Eadem die hora 6° Vespertina, usque 8am denuo celebrata est Conferentia, cui praeter superius enumeratos interfuerunt, insuper D[omin]i Episcopi Ladisl. Bémer M. Varadiensis, Rudnyászky Neosoliensis, item Ep[iscop]i Szaniszló - Jekelfalusi-Bezerédy - in qua sequentia conclusa firmata sunt. 1°) Synodum Nationalem esse celebrandam ob loci op[p]ortunitatem Strigonii, Dominica 15a post Pentecostem (Diaeta enim proxima non durabit nisi duabus, ad sum[m]um tribus septi mensis) et quidem si interea nominatus fuerit Primas, sub illius, secus autem sub praesidio Excellentiae Vestrae, aut si impediretur Senioris Epfiscojpi usque Transylvaniensis, vel Szathmariensis, convocandam esse ad diem 24a Septembris Excellentiam Vestram eatenus requirendam, unice penes insinuationem Ministerio factam. Objecta pertractanda in hodierna meridiana Conferentia stabilientur et defigentur, cum singulo Episcopo, et Vicario Capitulari dein communicabuntur, ut super iis cum Clero, non in formali quidem Synodo Dioecesana, sed solum Conferentia vel Consultatione tractare possit. Post celebratam Synodum Nationalem dein servabuntur Synodi Dioecesanae tam ad promulganda, et applicanda Decreta Synodi Nationalis, quam et firmanda, et stabilienda si opus videretur particularia Statuta Dioecesana 2°) Formales et solemnes Synodos Dioecesanas nunc, et ante Nationalem celebrandas ex eo non censeri, ne fors in modernorum temporum vertigine, et vehementia ex audaci multorum procacitate scandala exoriantur, authoritas Episcoporum excutiatur vel compromitatur, et ne cogantur forsitan Synodos per se convocatas repente dissolvere, qua res et Ecclesiae nimis noxia, et Episcoporum venerationi inimica esset. Simile vero periculorum non adesse in celebratione conferendarum, ad quas Episcopi quos volent vocabunt, sine scriptu et solemnitatibus celebrare, ac etiam dissolvere peterunt. Per hoc tamen non excludi, ut in Consultationibus Districtualibus etiam aliqui Capellani partem habeant, et audiantur. Ego quidem per decursum discussionis exposui, Excellentiae Vestrae jam nimis difficile futurum celebrationem Synodi declinare, cum eandem (licet circumscriptive, nempe quam, primum adjuncta admiserint, et tempora consopita fuerint) ad promittere dignata sit: ast repositum est, taliter non fore difficile Synodi Dioecesanae celebrationem pro nunc declinare, cum post Nationalem Synodum utique sit ubivis celebranda. Suffragari in hoc Excellentiae Vestrae determinationem D[omin]o[rum] Ep[isco]porum in communi factam, item mutata adjuncta per celebrandam Synodum Nationalem, temporis etiam brevitatem, ac denique illud motivum ac causam, quod non conveniat per conclusa, et determinationes Dioecesanas, decreta Synodi Nationalis praeoccupare, et praevenire. Eorum punctorum, quae Excellentia Vestra gratiosis Litteris de 28a Maji mecum com[m]unicare dignata fuit, usum omnino facturus sum. Episcopus Vesprimiensis Conferendam Dioecesanam 14a Junii celebraturus est, ut ex illo intellexi, admittet etiam Capellanus, audiet singulum, qui intra recti limites locutus fuerit, cum voto consultative, ast licitum non erit de alio objecto proloqui, quam quod Episcopus provie defixerit, et exmissa deputatio aliquorum Canonicorum, ex Districtum Opinionibus (respective protocolles habitarum Congregationum) excerpserit, et judicio suo pro deliberatione idoneum censuerit. Synodus Albensis male succepit: oppugnationes Superiorum, irreverentiae, et clamorosae invectivae evenerunt, et participatio ex proventibus Capituli desiderata est, juniores plures in Atilla barbati comparuerunt, etiam Seculares ad morem Congregationum Genferalium] Comitatensium promiscue irruerunt, sed hi ipsi in enuntiationibus, et dicteriis juniorum de Clero scandalisati sunt, et abominationem erga hos conceperunt. Hoc resultatum multum in causa fuit, quod D[omin]i Episcopi non censuerint Synodos Dioecesanas nunc celebrandas. Excellentiae Vestrae Pastorales bonam impressionem apud D[omin]os Episcopos fecerunt, vehementer optarent, si Excellentia Vestra in Consultationibus his partem capere posset, aut 29

Next

/
Oldalképek
Tartalom