Buzogány Dezső - Ősz Sándor Előd - Tóth Levente: A Szászvárosi Református Kollégium diáksága (Erdélyi Református Egyháztörténeti Füzetek 16.) Kolozsvár 2006.

Miscellanea

270 Miscellanea comitatuum signanter autem de Küküllő, capitaneis, praefectis provisoribus et castellanis arcium ac aliorum quorumvis locorum offícialibus tricesimatoribus, teloniatoribus pontium passuum, vadorum, viarumque custodibus; prudentibus item et circumspectis magistris civium primariis, regiis et sedium judicibus, caeterisque juratis civibus quarumcunque civitatum, oppidorum, villarum et possessionum, earumque rectoribus et patronis, praeterea pastoribus et ministris ecclesiarum quarumvis orthodoxarum partim in Thordensi et Albensi Transylvaniae praecipue vero de Küküllő comitatibus constitutis et commorantibus, modemis et futuris quoque pro tempore constituendis, praesentes nostras visuris, salutem et gratiam nostram. Quoniam nos ad confusiones et multiplices errores ministrorum Verbi Dei persecutiones, libertatisque eorum perturbationes tollendas, quae in ecclesias par­tim propter docentium quorundam vitám dissolutam et doctrinam orthodoxorum nonnullorum [53.] ab analogia orthodoxae fidei discedentes, partim vero propter Verbi Divini contemptum et ingratitudinem auditorum bona ecclesiastica abalienantes et ad se rapientes, denique vero ad profanos usus convertentes irrepserunt, reverendum Joannem Sz[ent]Iváni ecclesiae Gálfalvinae pastorem, ecclesiarumque orthodoxarum in eodem comitatu de Küküllő seniorem in medium vestri ea ratione emittendum duximus, ut ecclesias vestras orthodoxas visitet, earumque pastores de doctrina, vita et moribus diligenter examinet, simulque convocato etiam si aliter nequiverit fieri coetu, fide mediante ecclesiastica bona antiquitus ad ecclesias collata una cum libertatibus domorum parochialium ac ministrorum rectorumque proventibus cognoscat, praesentia stabiliat, confirmet, quovismodo abalienata repetat, recuperet et restituat. Cum primis vero salarium singillatim seu, ut vocant, capitatim persolvi debitum a quibusvis conjugatis et si plures in una familia sint ac cohabitent diligentissime exigat, at ea quae a majoribus nostris et vestris viris religiosis et piis ordinata fuerant in nóvum pristinum ac legitimum usum revocet, templa et alia aedificia ecclesiastica per quorumlibet negligentiam collapsa erigi aut saltem restaurata curet. Et si qui talia bona abalienata aut temere divendita remittere recusarent, eos cuiuscunque status et conditionis homines existant et fuerint comitibus etiam vei vicecomitibus et judicialium opem et auxilium annotato seniori ferre debentibus, primo quidem duodecim, deinde secundo viginti quatuor florenis [54.] mulctet, praesentium saltem nostrarum literarum vigore. Denique temerarios in curiam nostram, ubi post talis causae fíendae de jure decisionem, debita contumaciae ipsorum poena irrogabitur, ad diem decimum quintum a die huiusmodi Visitationis computando vigore praesentium evocet atque citet. Tandem vero ministris iis, qui videlicet dissolutam agendo vitám aliis scandalo essent, vei de aliquibus orthodoxae fidei articulis perperam sentientibus, doctrinam pravam disseminarent, vei qualitercunque ab analogia fidei discederent, remotis, pastores pios idoneos et sacramentorum a Deo institutorum fideles administratores, sed tales, qui in plébániám vocati fuerint, legitime suscipiat et surroget. Secularis conditionis hominibus, si quid praetensionis contra cleros habuerint, justitiam administret, neque eosdem quispiam aliter, nisi coram praefato seniore ipsorum, in jus convenire, turbare et molestare praesumat, ut libertás ecclesiae a secularibus quoquomodo turbetur. Proinde vobis harum serie committimus et mandamus

Next

/
Oldalképek
Tartalom