Csönge Attila et al. (szerk.): Zounuk - A Jász-Nagykun-Szolnok Megyei Levéltár Évkönyve 30. (Szolnok, 2016)
Adattár - Horváth Gergő: Balla Antal szakvéleménye a Buda és Debrecen közötti új postaútról
[1. oldal] Opinio De novo postali cursu erigendo Buda Debretzinum ducente Quatuor requisita juxtaquae via projectanda examinabitur 1® Ut per Tibiscum transitus hujus via semper et omni tempore adeoque vigente exun datione quoque Tibisci non modo practicabilis sed et securus sit. 2ШП Ut via quantum licet in linea recta ad scopum propositum absque majori ducat ambage. 3® Ut quantum licet montes et valles frequentesque pontium transitus vitentur, sed in planitie elevata et ejusmodi gleba vadat, quae suapte et naturaliter tam sicco quam pluvioso tempore absque ulla humana industria itine- rantibus mediocriter commodem viam praebere consuevit. Quod ipsum si per integram longitudinem haberi nequiret ad minimum reparanda ejus portio relate ad totam longitudinem minimam con- stitdat. 4® Ut stationes postales rotundo numero ad integras stationes absque duplicatione aut fractione reduci, singulae octo mille orgiarum longitudinem, absque notabili excessu aut defectu attribuendo; illaeque propter majorem securitatem in majoribus impopulatis locis desigerentur. Ubi vero rotundus numerus stationem prodire nequiret irregularitas omnis in stationem unam concentraretur. Praemissa requisita pro norma ac cynosura in attentionem sumenda, afferimus meliorem viam pro hoc scopo praeeligi nequire, quam illam, quae et actu inter commerciales frequentissima est. Pestino per Üllő, Monor, Pilis, Alberti, Irsa Czegléd Abany ducens Szolnokinum. Nam Si requisitum 1® contemplari velimus, per pontem Szolnokiensem nullo non tempore non modo practicabilis sed et securissimus transitus patet, aggeresque tibiscales in fine pontis constructi semper in bono statu conservari consueverunt.Quo per integram Tibisci tractum securior et certior transitus vix habetur. Si secundum: quoniam via haec abunde per regnicolas, qua inter ceteras rectissima Debreczino Pestinum et vice versa et depraesenti practicatur; notabile athuc accipior per id compendium quod reintegrato aggere tibiscali :/ad eruptionis alveum Mirho/:, viciosus ille circulus, qui per pontem Kakatiensem per Kunhegyes ad Kartzag duxerat, jam penitus tolletur, et ex Török-SzentMiklós per Kis Újszállása ad Kartzag et pontem Szent Ágotensem per Hortobágy erectum progredietur, ab exundationibusque 219