Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger

semper propius vel motus civile, vel Turcica bella accedebant, ita post alias arces haec etiam fortalitiis augeri et praemuniri debuit. 5.§. In hoc autem ejus augmento et munitione praecipuam navaverat operam Petrus Perénius, Emericus Bebek et Stephanus Dobó. De Perénio sic Istvánffius: (Liber XVIII. folio 209.) Perénius, inquit, inter bella civilia et duorum regum diras contentiones, utcunque loco potitus, ducto per transuersum muro ac excavata fossa in duas partes divisit, usque ad fastigiatum summi templi fornicem, quod in arce est turrimque ejus dupplicem, ex qua prospectus longe lateque per vallem patet, instar molis corbibus vimineis cespite repletis ac colubrinis interpositis ad totius arcis securitatem munivit, sic ut collem quoque arci proximum, ex quo ilia tormentorum ictibus exposita infestari antea poterat, munitioni opportune incluserit. Quae omnia fuse describit Sambucus, dum structuras, quibus tunc arx ab eudem Perénio et Bebeko aliisque aucta fuerat, ostendit. Verba ejus habent sic: Recens memoria tenet, ait Petrum Perényi hac arcem in duas divisisse partes, interiorem et exteriorem, in ilia coenobium inclusisse, atque custodiam facinorosorum in propugnaculum redegisse, ab exteriori arce ad dictum modo locum aggeres eundem ejecisse, qui bombardis in tres plagas directis repleti, plurimum ad arcendum hostem profuere. In sanctuario ibidem stativa multorum erant. Siquidem aliquot tabulatorum constructae turres superius ac mole completae conspiciebantur. Insuper ut omni incursi irruentes prohiberentur, gerrae ac viminea completa tormentis exstabant. Adjacet his pendula porta, quae in arcem exteriorem defers. Ab hac rectus murus ad angulum usque pertinens, terra ingesta ad fornituras plenus et coronas usque ostenditur; ibidem tumulus murum exaequans adjectus, qui et ipse texturis et corbibus emunitus est cujus fastigium obrutum, ne ex monte conspectus in arcem daretur multum depugnationem adjuvit. Deinde a mole Alexandrina adusque angulum extra muros fossa est altissima pari cum muro longitudine. Isthinc rursum alius sine ambagibus intermissus ad magnam extenditur portam, in cujus extremo turricula quaedam velut latens conquiescit. Hie est situs arcis interioris: nunc alterius quoque formam paucis indicemus. Haec Alexandrinum propugnaculum adeoque murum interpositum ab austro aspicit, fossa etiam, quae communis intercedebat, exteriori ipsa arce concluditur, ubi propugnaculum a Stephano Cyabi factum est qui divisionem arcis hanc a Perényio perfectam instituerat. Apud Cyabianum paulum ad occasum angulus alter procedit, qui palatio muri exterioris loco venit. Ab eodem Cybiano tenuis murus ad latus montis excurrit, in cujus angulo turris rotunda existit, inaedificata ilia et gravi materia solida. Caeterum Emericus Bebek penes alterum murum peculiare propugnaculum fieri curaverat, quod ipsum tandem nomen etiam ab auctore sumpsit. Atque ita in excedentes duos angulos huj us arcis finis desinit. Mox refert pedem a Bebekiano ad ingentem veteris portae molem, ubi invalidus cernitur murus, supra quem lapidea turris locata, sub qua olim janiculum fuit, hodie quoque foeno et similibus 150

Next

/
Oldalképek
Tartalom