Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger

legitur in ejusdem synodi appendice. Quod Barkoczy ad annum 1225. conjectarat. In capituli erant eotum triginta sex canonici. Ipsa etiam civitas variis gaudebat privilegiis, que ei a variis regibus erant collata. Quae tametsi perierunt, restant tamen quaedam fragmenta in litteris Rudolphi imperatoris confirmatoriis, qui sic habent: Nos Rudolphus II. Dei gratia electus Romanorum imperátor semper augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Slavoniae, Ramae, Serviae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae Bulgariaeque rex, archidux Austriae, dux Burgundiáé, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carnioliae, marchio Moraviae, dux Luxemburgi ac superioris et inferioris Silesiae, Wirtembergae et Thecae, princeps Sueviae, comes Habsburgi, Tyrolis et Fereti, Tyburgi et Goriciae, landgravius Alsatiae etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod pro parte et in personis fidelium nostrorum prudentum 6 2 et circumspectorum universorum civium et inhabitatorum civitatis et vallis Agriensis exhibitae sunt nobis et praesentatae quaedam litterae reverendi quondam Antonii Verantii electi episcopi ecclesiae Agriensis in pergameno sub pendenti sigillo suo privilegialiter super certis juribus, antiquis legibus et consuetudinibus eorum, quibus semper usi fuissent, et de praesenti quoque uterentur confectae tenoris infrascripti supplicati itaque exstiterunt majestati nostrae pro parte eorundem civium, ut easdem litteras ac omnia et singula in iisdem contenta ratas, gratas et acceptas habentes litterisque nostris privilegialibus de verbo ad verbum inseri et inscribi facientes approbari, roborari ac pro praefatis universis civibus et incolis dictae civitatis et vallis Agriensis ipsorumque posteris et successoribus universis innovantes perpetuo valituras gratiose confirmare dignaremur, quarum quidem litterarum tenor talis est: Nos Antonius Verantius Divina miseratione electus episcopus ecclesiae Agriensis, comes perpetuus Hevesiensis, administrator honoris comitatus Borsodiensis et sacratissimae Romanorum, Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae caesareae regiaeque majestatis consiliarius memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis, quod pro parte et in personis prudentum et circumspectorum universorum civium civitatis et vallis nostrae Agriensis exhibitae sunt coram nobis et praesentatae quaedam litterae reverendissimi patris in Christo et domini Nicolai Olahi, nunc archiepiscopi Strigoniensis, primatis Hungáriáé, legati nati etc., tunc vero ejusdem ecclesiae Agriensis praedecessoris nostri episcopi in pergameno sub pendenti sigillo suo privilegialiter super certis antiquis juribus, legibus et consuetudionibus eorum, quibus semper usi fuissent et de praesenti quoque uterentur, confectae tenoris infrascripti supplicatum itaque exstitit nobis pro parte eorum civium nostrorum, ut easdem litteras et omnia ac singula in iisdem contenta ratas, gratas et acceptas habentes litteris privilegialibus de verbo ad verbum inseri et inscribi facientes pro 6 2 Helyesen: prudentium. 98

Next

/
Oldalképek
Tartalom