Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger
seorsim censum, partibus alioquin civitatis, quoad ordinem et justitiae administrationem ad suos quibusuis comitatus pertinentibus, tametsi ut dictum est magistratus comitatus Heves utrique parti jus et disciplinam praescribere soleat. [Quamvis Agria rivo ejus nominis in duas partes divisa partem transamnanam totam una cum arce provinciáé Borsodiensi ascribit, tamen quia pars eadem una cum citeriore magistratui comitatus Hevesiensis antistiti nempe non modo subjecta est sed etiam sede ejus fruitur, concessum est a Borsodiensibus loci domino, ut eodem arbitro pars etiam transamnana, nihil obstante, quod ad Borsodiensem refertur, Hevesiensium juri, quoad census et gladii ministerium subjecta sit. Caesar quidem disceptantibus in quamnam provinciám pars alterutra praebere censum deberet, ita decrevit, ut respectu census regii maneret civitas separata seorsim tributum praestitura, partibus alioquin ejus singulis, ad quos spectarent, comitatus ordinis et juris causa pertinentibus. Sed uti jam dictum est non recusant Borsodienses, quin census exactio et administratio juris partis utriusque ab uno tantum magistratu Hevesiensi perficiatur. Itaque civitas sua seorsim praestat, sed non sine suffragio comitatus Hevesiensis. Quum vero ordinis causa Tarnensi adsit processui, hujus etiam initio Agriam existimavimus inserendam.] lis rebus sic constitutis etsi Agria communiter ad processum Tarnensem ordinis causa refertur, nos tamen malumus separatim earn tradere, arcemque et civitatem in comitatus Hevesiensis commentatione percensere, non quod velimus Borsodiensibus partem, quae ad eos spectat, disputare, sed quod minus deceat discerptim urbem describere, quae unam et format civitatem, unum et dominum veneratur, et quamvis arx separato teneretur jure et dominio, unum tamen et nomen eidem et terrenum est simulque multo melius cohaeret, sit itaque: De civitate Agriensi Urbecula est episcopalis a Sancto Stephano fundata, et a Bela IV. majoribus beneficiis aucta. Vocata fuit olim civitas et vallis Agriensis, prouti ex decreto Rudolphi imperatoris anno 1587. die XXII. 5 9 Decembris edito patet. Nos itaque pro parte universorum civium et inhabitatorum civitatis et vallis Agriensis nostrae etc. Valli enim insidet a meridie in septemtrionem porrectae ita, ut olim non ex urbecula constaret ex arce, uti hodie visitur, sed praeterea supra et infra urbeculam per universam hanc vallem suburbia posita fuerint infra nempe, usque ad Tályam vel Maklár, supra vero usque ad pagum proximum, qui vocatur Felnémeti, ea fuit ab episcopo inhabitata, ita etiam compluribus ecclesiis et ordinibus monachorum abundabat. Sunt, qui praeposituras tres vocant, unam cathedralem, alteram Beatae Mariae Virginis, tertiam Sancti Petri, vide Sinodus Pazmanii Tyrnaviae habitae decretorum appendix. Sunt, qui patres Dominicanos, Augustinianos et Paulinos Agriae olim fuisse tradunt. Vide Barkoczi folio 137. numero 110. Franciscanos ab episcopo Agriensi temporibus adhuc viventis Francisci Seraphici inductos esse 5 9 Helyesen: december 23. 96