Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - II. szakasz Közigazgatás - Heves vármegye lakosairól és állami hivatalairól

subsistunt, mox alibi [vagique pagorum beneficia sequuntur, atque uti illa durant, ita diu statam sedem agunt, deinde se et tuguria sua, seu tentoria promovent]. Fabrilibus opens student, ideoque agrestibus [fabro destitutis] grati passim sunt hospites, quibus cum et simul considentes saepe potant et edunt, nam hac ora, quod facilius vitám sustinere queunt, [quod vilius carnis pretium est,] morticiniis multi abstinent, [qui operis utuntur,] sed vivunt communi rusticorum patrocinio aut rapto, non tamen surripiunt, nisi quod famem leniat. Turcicos Zingaros vidimus ipsi Agriae, qui tamen multo cultiores sunt Hungaricis, vivuntque arte fabrili sine civium incommodo. [Turcicorum Zingarorum reliquias fovet Agria, hi tamen modo vivendi et operis fabrilibus Hungaricos longe antecellunt.] §• 7. [Supremus Hevesiensis comes a temporibus Sancti Stephani] Totius provinciáé summus magistratus est antistes Agriensis. [Hie enim jam a primis regni temporibus Hevesiensum rebus moderabatur.] Praeerat is jam a primis regni temporibus. Sunt, qui ante annum millesimum et nonum jam constitutum a Sancto Stephano ajant. Vide Barkoczy folio 137. numerus 109. Barkoczy verba sunt: Ortum ejus (de episcopo 5 2 hoc ei sermo est) anno millesimo non tribuunt alii, ego ad anteriora refero tempóra. Praesulem vero primum hie Catapranum sive Sanctum Buldum quis creatum dixerint, haud aegre feram, illud moneo duntaxat, ut si principe loco Buldus donetur, septem nimirum supra quadraginta annos Agriensem gubernasse ecclesiam dicatur. Caeterum ex sede hac Romana in purpura bini affulsere cardinales, duo et decern Strigoniense conscendere solium, alterius fidei coronam Hungáriáé concredidit, alteri rex locum pro regis dedit, unde intelligere est qui quantique viri sacro hocce in throno consedere. Hue pertinet história episcoporum Agriensium etc. etc. Antistiti suffragantur vice comes et huius substitutus, nótárius perceptor, item et judices nobilium et reliqui assessores, inter quos post episcopum praecipui sunt comes Butler, liber baro Haller, Cristophorus Steszel [Stőszel], Johannes Almásy [Almássy] etc. etc. Sedes congregationis est Agria, ubi et career habetur, nec non Gyöngyösum [et subinde in curia vicecomitis], et subinde apud vicecomitem, cuius dignitatem gerit [Stephanus] Tanodius et substitutus Kada Paulus. 5 2 Inkább: episcopatu. 90

Next

/
Oldalképek
Tartalom