Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
ÁLTALÁNOS RÉSZ - II. szakasz Közigazgatás - Heves vármegye lakosairól és állami hivatalairól
tametsi hac regione [provincia] paucissimi extra in pagis, in oppidis et civitate Agriensi paulo plures reperiantur. Iidem etiam linguae quodammodo adsuescunt Hungaricae, non vestitui, non moribus. §• 4. [Slavi hie in moribus Germanos, in vestitu et lingua Hungaros imitantur.] Slavi Germanis plures sunt, iidemque inter hos et Hungaros modum vivendi intermedium elegerunt. Germanos enim sequuntur munditie et domiciliis, [quodam modica imitatione morum,] Hungarorum tamen vestitum malunt et sermonem. Itaque linguam eorum ita addiscunt, ut Hungari nati esse videantur. Non tantum in oppidis, sed pagis quoque parem cum Hungaris linguam sermocinantur, parique vestitu incedunt. Pauci tamen sunt in pagis, qui domos, agros et boves possideant, sed iidem vel servi sunt, vel inquilini vel ex utrisque in oeconomos promoti. Par ratio et eorum est qui oppida incolunt, tametsi Agriae reperiantur, qui post Turcarum tempóra hue cum tota refamiliari 4 8 delati conqusiverunt non nihil, ex quo et ipsi, et liberi eorum habeant honestum modum vivendi. §.5. [Rasciani Thraces pauci qui in oppidis quaestius causa consederunt.] Sunt et Rasciani seu Thraces, pauci tamen, et non nisi, qui mercandi gratia hinc et illinc per oppida consederunt. Eorum plurimi ritum religionis tenet Graecum, ideoque vitam ducunt castigatam, multisque jejuniorum disciplinis circumscriptam. Rem suam et alibi habent seorsim, nec facile cum caeteris sive catholicis, sive Calvinianis [Helveticae confessioni addictis] nisi mercatus gratia vivant familiariter. Vestitus eis est Hungaricus est, 4 9 sed more suo oblongus, mundus tamen et faeminis peplo revincta facies. Agricultura non delectantur, sed amant vivendi modum quaestricem, cuius causa passim per nundinas et oppida vicosque [et civitates] vagantur. §.6. [Zingari vagi curribus beneficiae pagorum sequuntur fabrinam exercentes in qua a Turcicis circa Agriam degentibus superantur .] Zingaros quoque videas hinc et illinc positis tentoriis considere et iterum abire, quo lubuerit. Domos enim currubus secum circumferunt, et mox hie 4 8 Refamiliari. 4 9 Ismétlés. 88