Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - II. szakasz Közigazgatás - Heves vármegye lakosairól és állami hivatalairól

qui venerant, donee rursus exorto tumultu Rakoczianorum pellitarentur. [Hi sub tumultu Rákotziano pellitabantur .] Eo enim tempore mox his, mox illis dominantibus agrestes, qui campos incolebant, iterum dispersi passim habitabant, multique ex eis sunt mortui, donee pacatis vicibus regnum suis et sui regno restituerentur. §• 2. [Hungari ex coloniis Slavis et Germanis subinde orti .] Sunt itaque et hoc tempore incolae hujus comitatus potissimum Hungari, non ii, qui ex primis hie considentibus ortum duxerunt, sed qui mutatis vicibus ex partibus vicinis hue confluxerunt. Non est quidem moris Hungaris hinc et illinc oberrare et mox hie, mox illic sedes ponere, sed vero ea tempóra effecerunt, ut gens alioqui virtutis amans et constantiae pellitari cogeretur. Itaque quiqui nunc degunt in provincia Hevesiensi, Hungari post motus compositos [et bella Turcica] vel redierunt, qui antea pulsi erant, vel eis demortuis in exilio, successerunt alii, Indeque est ea, quae adhuc viget, incolarum disparitas. Intersunt enim catholicis Calviniani [confessioni addicti Helveticae], Cistibiscani iis, qui ex altera parte Tibisci hue advenerant, et utrisque miscentur ex parte Transdanubiani. Et quemadmodum vix una est natio in Hungaria, quae ex una gente orta nihil haberet admixti ex aliis, ita nullum crediderim Hungarum amplius esse, qui nihil sive ex Slavis, sive haberet admixtum ex Germanis. Tantis enim mutationibus nationem, cum mox Hungari cum Slavis, mox cum utrisque Germani, vel coloniis, vel matrimoniis et affinitatibus miscerentur, fieri aliter non potuit, quam ut Slavi in Hungaros degenerarent, Hungari rursus vel Slavicam, qui ad Slavos, vel Germanam, qui ad Germanos delati sunt, linguam et consuetudinem insensibiliter induerent. Etsi ergo de lingua et natione Hungarica coloniae in hoc comitatu nullus dubito, tantum tamen negare ausim earn nihil ex Germanis, aut Slavis trahere admixtum, quantum alter probaverit eos ex primis Hungaris genuine et sine ulla mixtúra prognatos esse. Videmus hoc quotidie in recentibus Suevorum coloniis, cum eorum filli a Germanis patre et matre geniti mero amore in linguam et nationem Hungarorum ita ore et veste utantur Hungarica, ut ex meris Hungaris nati esse videantur. Ii ergo linguae sic gnari Hungaricae si relictis suis inter puros Hungaros commigrarint, atque in affinitates cum eisdem pervenerint, quis dubitet prognatos ex talibus parentibus puros natum iri Hungaros, tametsi eorum patres vel matres fuerint gentis Germanicae. Idem et de Slavis dixerimus, 82

Next

/
Oldalképek
Tartalom