Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól
4. (8.) Haud procul supra Gyöngyös dimidio fere milliari descendit ex eodem monte rivus Bena. [Bena rivulus paris longitudinis et regionis tenet alveum, ex iisdem quidem montibus dejicitur, sed remotius milliari quasi dimidio in aquilonem nimirum ex jugis montis, quem diximus Kékeshegy et quidem e latere, quo in meridiem spectat. Hie sunt rudera arcis Benevár et sub his fons, qui eundem rivum emittit. Fons nempe eximius quippe prima effluvie uberrimas rotas incolarum, quae proxime succedunt, impellens. His enim imprimis servit et toto anno praecipua molendi praestat ministeria. Et quum vicini fluvii turn Tarna, tum Gemmeus, tum Zagyva ipsa brumali rigore constringuntur, hie solum aestus hyemaeque juxta ferens idem semper et sublimis undequaque decurrit. Itaque molis circiter XX per intervalla subsequentibus obsidetur, quo ad plana properat; manat autem declivi monte milliaris circiter partem quartam. Et uti aquas nomenque in arculo accipit, ita per ejusdem alluvionem antea praeceps, mox placidior in valle, sed isthic et illic pernix, quia declivi eadem via saxosa labitur, ideoque identidem ad opposita saxorum se infringens, cadit citus, sonansque cum murmure.] Hungari Benevize nominant, quia ab arcecula ejus nominis decurrit, et quemadmodum profunda valle volvitur, itaque uno peculiari et alto monte inter oppidum Gyöngyös oppidum 2 4 et alveum rivuli intereminente primum in orientem reprimitur, deinde rursus in meridiem revertit, atque ibi a dextris Sár, vicum sub eodem monte editum, a sinistris paulo inferius vicum Visenta, et iterum a dextris Halmaj et Ugra alluit, indeque aegre egressus ad vicum Detk, qui ei est a sinistris, dum exinde versus Ludas properat oculto terrae terrae" meatu interceptus, nil nisi uliginosam et lacustrem planitiem post se relinquit sub terra procul dubio. Interdum aestate sicca non dum ad Detk perveniens infra Ugram disparet. Alioqui qua apertus volvitur, undis nunquam deficit proximis se aquae ductibus conjuncturus. [Fluit autem a fonte suo ad meridianam regionem. Inde cum obviaret ei mons Sáriensis, inclinat paulum ad occasum, sed redit iterum suo cum flexu in meridiem, praesertim cum ad pagum Sáári reflectit. Illic enim in apertam inter declivem ductus planitiem cum minus inpediatur, fluit directe versus Ugrum, sed quod per vallem fertur, auget cum Csiktó rivulus macer et exiguus, sed aeque perennis et brumae expers. Regio per quam hie manat sinistra declivitate, haud longe ante ejus exitum labitur et quamvis deorsum fertur, tamen nimis tacitus it, quia denso cespite et ulva gracili mersus, neque in utramque rippam procedat, quamquam intuearis, quam infestus. Infra se quidem colligit, dum priori appropinguat, sed tametsi nimis exiguo alveolo advenit nunquam tamen hyeme constringitur, nunquam aestu exarescit. Intrat autem Benam nostram pone molam, quam nominant a possessore Turzianam. Alter paris indolis, sed eodem etiam gracilior accedit ei ex vico et possessione Sáári, ut reliquos taceam. His parvis rivulis adauctus Bena alveum parvum, sed uberem ducit juxta eundem Sáári a sinistris in apertam, sed declivem, ut supra dictum est planitiem, in eadem quidem sed paulo inferius a dextris pagum Visonta et ultra ex eadem parte vicos Halmaj et Ugra parvo interstitio se invicem subsequentes alluit, et ubi in 2 4 Ismétlés. 2 5 Ismétlés. 48