Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól

saepius, quoties vei pluviis intumescens retroagitur a Tibisco. Nam quod certis temporibus venit, auctus saepe torrentibus excedit ripas, totamque inundat regionem, stagnum nascitur: ipso etiam Tibisco retroquente ultro nequit aeu scendere, effunditur; et quid quid attigit, aquis submergit; quod vidimus ipsi nos anno post millesimum septingentesimum tricesimo, mense Augusto oculis propriis.] Coelo enim eotum solito pluviosiore omnes Hungáriáé amnes exundarunt. Itaque Zagyva etiam ipse locuples et a Tibisco exundante repercussus utramque rippam opplevit adeo, ut aegre tamen jugis potuerimus nostrum duo sine periculo nivium trajicere. Etsi enim ponte junctus est ad Szent Györgyinum, tamen is vix apparuit aquis immersus. [...effusisque aquis in prata eae redibant, novos et complures rivos formando summo passim continuus cum iisdem damno. Neque admisit aditum crebris accolarum currum mersantibus. Et quamvis antea pons alvei sublicius pedibus circiter quatuor super aquis eminuit, tamen serius aquis erectus, ne vestigium ostendit quidem, quod non superfunderetur.] Itaque quam primum trajecimus, aquarum major ingruit ponteque poene obtecto regionem ita effudit, ut sequentes nos alios die altero mane non nisi cum ingenti difficultate et metu discriminis transposuerit. Alioqui molas urget complures nobiliores, cum alias, tum in primis Hatvaniensem, Tessaroiensem 1 8, Mihálytelkensem, Janoshidiensem, Szent Györgyensem et Ujszálásiensem. 3. Tarna, quam infra Jazberin Zagyvae commisceri diximus, fluvius est ordine tertius regionis. Nomen indipiscatur sub arce Sirok, dum accedentem a Párás et Recsk viculis rivulum in se recipit, sed vero ejus exordia altius investi­garunt locorum gnari. Scilicet ultra Sirok exigui milliaris intervallo duo rivuli confluunt ad vicum Péter Vására, quorum unus venit a septemtrione supra vicum Sancti Dominici ortus et ex inde vicos Lelesz et Sancta Elisabetha praeterfluens ad Péter Vasara cum priori jungitur, [alter vero accedit a Vico Istenmezeje indeque vicos Várastó et Kövesdum praeterfluens supra Pétervásárum cum prioré jungitur,] delatusque ad arcem Sirok qrandem piscinam efficit, atque ubi rivulum a Parad accedentem sub eadem arce receperat, obliquo fluxu in campos exspatiatur. Ubi quam primum montes et sylvas emensus est et [ibidemque] dextrae ripae vicum Sanctae Mariae alluit, meridie versus decurrit, ibidemque a sinistris vicos Verpeled, Debrő, Totujfalu, [vicos parvo spatio se invicem excipientes] a dextris Kapolna, Komput et Kaly praeterfluit, [qui admodum exiguis intervallis disseparati rivo hoc gaudent.] Inde ad Bod versus occidentem flexus pergit in eandem plagam [cum praedio Báb Cselaháza a sinistris et citra a dextris] versus Sadany atque [remotius tamen iterum a sinistris] Visznek, post iterum pagos Örs, Dosa, Jakohalom a sinistris alluens infra Jaszberinum, [intra Jászberénum et Mihálytelkam] ut dictum est Zagyvae fluvio miscetur. Piscosus et hie est multisque anatibus hospitalis, [multisque amoenitatibus laudabilis, hospitalis,] sed caret cancris, [dempto loco ad Kály et Kápolnám, nam postea in campis volutus amittit cancrorum habitationem quippe nudatus arbustis fundum constituit glarea. Caeterum uti Zagyva...] crebrisque Tibisci et per hunc Zagyvae exundationibus 1 8 Fényszaruiensem. 44

Next

/
Oldalképek
Tartalom