Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól

properat, atque illic meridiano tractu volutus oppidum Pásztó et vicos Szent Jakab, Szurdok Püspöki, Apácz usque Hatvanium praeterfluit, hinc autem iterum flexu in orientem alveo Fejszaru vicum Philistaeorum, deinde Monostor Hevesiensem et rursus Jász Berinium Jazigiam rigat, et ubi infra hoc oppidum Tarnam rivum receperat, ad Mihálytelke vicum Jazigum descendit. Ultra ei iterum pagus Hevesiensium Alatyán assidet, post ex parte altera Janoshidja Pestiensis, [Oritur autem a tergo Matrae - inquirit in Zagyvae origines, dum eum oriri dicit e palustribus locis inter Danubium et Matram montem inter Cumanos stagnare solum, etemin ortum ille suum ducit quam ex lacunis, per quas forte stagnantem ejus alveum intelligit circa Hatvanum. Nam aliae lacune non sunt, nisi quas Zagyva fluvius exundans facit prope Hatvanum et Fényszaru, ubi non sunt Cumani, sed Jazyges. Confer Istvánffy liber XXX. folio 424. editio novissima. Nomen illegibile Geographi: forte Ortelius - supra vicum Újfalu parvo fonté, ideoque aliquatenus manat macer et exilis, sed mox auctus alienis rivulis fluit fortius, manatque paululum sub vicis Mindszent, Szuha, Dorogháza et Batony susurratque alveolo. Findit enim ibidem vallem utrinque alternantibus rivulis irriguam. Atque in ingressu primo alluit Tarrum et segregat comitatum Neogradensem et quoniam hucusque ab ortu manavit in occasum, jam in occidentem versus rigat Pastonem oppidum dein vicum Sancti Jacobi, mox Szurdok Püspököm, tum vero Aptzum et denique Hatvanum, quae omnia ut fínitima comitatus loca et oppida alveo suo secludit et partim a Neogradiensi, partim Pestiensi provincia separat. Ultra est Jazygum pagus Fényszaru nomine, quem pariter dirimit cum sejungendo pago Hevesiensi Monostor, ad quem properat, tum Jasz Berinum penitus alluit, et ubi paulo longius processisset, fluvio Tarna jungitur. Inde vádit Mihálytelkam pulchroque ibidem nemore umbratus, pergit rursus ad Hevesiensem pagum Alatyanum et ubi hunc a sinistra excepit, dextra mox amplectitur Jánoshidjam, vicum Pestiensem,] et ibi rivulo Tapju auctus est et rursus ex ista Jazigum Szent György, inferius autem Rékas pagus Pestiensis ex altera parte, ex eadem etiam Szolnok oppidum Hevesiense, ubi et Tibisco infunditur. Fluvius est non grandis, sed vividus. Quoad inter sylvas decurrit, aquas vehit nitidas, gelidas et salubres, sed ubi in campos est exspatiatus, lutulentior fit a solo, quod stringit, limosiore et sabuloso. Infra Feisgarn miscetur ei fluvius Galga ex Pestiensi ora appulsus. Itaque jam passim amplior currit per subjectam planitiem, multisque scatet luciis, alburnis, murenis et mustelis, sed et multa saepe causantur damna, quoties pluvio coelo intumuit. Nam quod ex montibus venit, auctus saepe torrentibus ripas migrat, totamque inundat regionem, per quam fertur. Ipso etiam Tibisco exundante repercussus vicinam oram effundit et vitiat. Vidimus id ipsi oculis, dum anno 1730. mense Augusto ab oppido Szolnok in vicum Szent Györgyensem properaremus. [Amnis hic est non grandis, at vividus. Qua modicis aquis venit, limpidus, celerior quandoque, potarique pulcherrimus, mox tarnen postquam in campos delapsus est, ad Fényszaru miscetur ei rivus Galga ei e montibus appulsus, itaque passim ampliore et apnea planitie urget molas, alitque lucios, alburnos, murenas cancrosque, sed neque exigua causat damna, quando exundat. Exundat autem 42

Next

/
Oldalképek
Tartalom