Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól
[Möns Saáriensis] Paris fere spéciéi et altitudinis est mons Sárensis, tametsi is monti Kékeshegy a meridie accedat. [Hic et priori et utrique quasi subjectus et continua serie juxta separatus eminet supra Sáár, a quo et nomen mutuat; sed properat, ut priora exaequet altitudine, licet ne clivis quidem ipsorum disjungatur. Cateroquin amoeno est Sááriensibus Visontaiensibusque promontorio. Nam sicut inter haec duo loca intercedit, ita neutrum sua fraudat amoenitate et utilitate. Utrique enim adoptarunt modum vitem per latora plantandi colendique. Quare utrorumque vineae ejus faciem longe lateque occupant, in fine sunt arbores prata in interrupta serie usque Gyöngyösum.] [Caeteri monies minoris considerationis] Plures possem numerare, qui distincto vertice ex monte isto eminent, et partim a forma jugi, partim a locis et vicis subjectis nuncupantur, [sive loci utilitate sive viribus commendat] sed res tanti momenti non est ut nequeat sine dispendio famae praeteriri. Praesertim ex altera parte, qua Matra in septemtrionem latéra pandit. Ea enim regione pari quidem etiam altitudine dorsum ducit, sed quod montibus ubique contigua est tam praecipiti latéra non descendit, quin potius erigit, passim vertices distinctaque juga format, variis cacuminibus aculeata, variisque insignita nominibus, vidimus e conscensis passim nobilioribus metarum foeni specie vasta montium terga aculeare. Sed cum tam alta dicimus, nulla in eisdem conspeximus, quae altitudine possint cum jugis Tatrae comparari. [Nam hac versus fere innumera et distincti verticis juga sunt, quos mons Matra ex latere suo emittit; sed quod aliis montibus jam teguntur, tam clari non sunt, ut inter alios debeant recenseri. Alioquin mutuo cohaerent, cum inter se distincti velut diversa cacuminum asperitate celeriter deorsum a Matra vergunt, atque alter altero humilius versus valles descendunt, ibidemque cum aliis jugis conjunguntur. Vidimus ipsi conscensis cacuminibus altioribus humiliora montium juga ita in specie inter se conserta, verticibus ab invicem distingui. Inter quae multau, erecto vertice altius attollebantur, nulla vero adsurgebant, ut juga Tatrae.] Neque enim sie praerupta sunt, neque nivibus obsita, verum fovent arbores, [viridia] proceris ubique, et densis fagis quereubusque et id genus duris acribus et fraxinis corylisque latéra utrinque vestientibus. Pinum enim vei abietem non videas. Solum alioqui montis solidum est saxeum et subinde praeeeps et praeruptum, [sed passim terreo et paseuis idoneo]. E sinu ejus auri argentique venas prodiisse tradit auetor Topographiae Hungaricae. (Pars prima, segmentum tertia, numerus deeimus, pagina 149.) non tarnen abs re cum notum sit, montem et subrutum olim cuniculis, et nonnunquam vestigia metalli tam pretiosi haud vilia dedisse etc. [Scatet quaque diversi generis feris et venatibus servit.] 34