Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - III. szakasz A járás falvai
17. Akolhata eaque terreno optimo est nisi ei flumen noceat, nam extra illud territorum reliquum et quod pago vicinum est sabulosum nimis et sterile est neque posset incolarum laboribus respondere, nisi ex desertis, quae circa conducunt, sublevarentur. Alioquin piscatura est nobilis, neque vidimus majores carpiones toto tractu peregrinationis nostrae trans Tibiscanae reti captos. Spectat tamen piscatio ad loci dominum, qui etiam trajectum curat, pari, ut Földvári 13 0, scapharum binarum conjunctione viatores amne transponens. 18. Taskony uno milliari remotior intra orientem et septemtrionem in eadem ripa Tibisci, ubi ramum Kakat emittit. Colonia est exilis, agro sabuloso, [et diluviis obnoxium est alioquin fertile et optimi foenisecii, pascuorumque uberium,] foeniseciis tamen uberibus, liber baro a [Martini] Szeleczky, cui et piscatura suppetit, [et copiosa armenta sunt], Exundante praesertim Tibisco. 19. Tisza-Szálok priori suppar ramo Kakat ex aliquo modico interstitio separata, ejusdem baronis a Szeleczky [...priori suppar et vicinus trans Kakatum, loco pariter aquoso et palustri, incolis paucis]. 20. Abád haud procul distat a priori in eadem fluminis ripa in orientem, [in qua et trajectum habet.] Loco utinam fertiliori, paucis iisdemque egenis incolis insesso, pertinet partim ad comitem Joannem Forgách, partim vero ad Stephanum Orczy, partim ad Michaelem Borbély et si qui sunt alii. 21. Ders vicinus priori eadem ripa superius, territorio et colonia eidem suppar, [atque meliori territorio], paret Michaeli Borbély. 22. Szent Imre semihorio dissitus a priori in orientem, neque eodem melior, remotior tamen paulo a ripa fluminis, possessorium Andreae Düri haeredium Joannis Gemröi et si qui alii sibi aliquid vindicant. 23. Örs non confundi debet cum Örs Orcziano in ripa Tarnae, nam hoc episcopi Agriensis peculium, [est que trans Tibiscum], loco piano, incolis haud copiosis, terreno tamen utili, [pascuis et villicationi idoneo, quippe] uno fere milliari remotius a Tibisco et Szent Imre intra orientem et meridiem. 24. Szőlős tantumdem ferme redit ad Tibiscum, vixque horae unius itinere [unoque milliari] distat a priori in eadem ripa. Locus non piscosior alius spectat ad haeredes Eletney. 25. Füred vicus Popovicsii paulo superius positus ad Tibiscum, ideoque trajectu nobilis. Eo enim melior et frequentior [hac in ora] nullus est. Piscatione etiam antaceorum juris dominii longe lateque innotuit. Eo enim usque quot annis piscandi causa concurrunt Comaromienses, [neque plane nullo foenore satigii revertuntur.] Terrenum etiam loci postremum non est [loci über et fertile est], nihilque magis desiderat, quam praesentiam domini, futurum alioqui tanto possessore haeredium haud indignum. 13 0 Helyesen: Földvárii. 182