Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - III. szakasz A járás falvai

10. Vanya abhinc in orientem versus septemtrionem in vasta solitudine haeredum familiae Nyáry a nobilibus possessum. [...abest in orientem in vasta solitudine, possideturque post familiam Nyárianam ab ipsis a quibus incolitur.] 11. Kenderes est pariter vicus exiguus paucis incolis Calvinianis super admodum insessus, loco hilari, fertili, [sed aprico] haud procul Kis Ujszálaso Cumanorum in occidentem, [aquis abundat, sed destituitur terreno;] exiguo tamen terreno est lignatione penitus destituto. 12. Török-Szent-Miklos nova pariter colonia [quam...deduxit... Joannes Almásius] ab annis plus minus Septem ex Hungaris Calvinianis insessa, oratorioque et concionatore praedita eo loco, quo olim Turcae Castrum posuerant. Nam pariter erectiori loco positus est inter aquas. Magna enim parte circumfundunt eum lacunae, reliqua parte, qua aditus ad eum est altissime olim depressa, [quarum arida interstitia Turcae pariter cavernis vallisque praemuniverunt. Atque hic ille Sanotus Nicolaus est, ex quo Turcas metu principis Maximiliani Solnocum se recepisse Istvánffius memimit liber XXX. folio 417.]. Tota haec ora, quam hactenus peragravimus, hic tantum hortus unicus obvius erat arboribus pomiferis consitus, cujus fructus cum summa hic voluptate primum edimus. Pertinet ad Joannis Almasii ditionem, cui et capella catholica est Calviniorum ope lapides apportantium exstructa propterea, quod eis religionis concessit herus exercitium et oratorium. Recedit locus a Szolnokino intra orientem et meridiem unius milliaris intervallo versus Tibiscum. 13. Szajol viculus priori vicinus in occidentem vix familiis quatuor agrestibus major, possidetur a quatuor nobilibus, praeter agros et prata nonnulla [praeter exiles agellos et nonnulla foenisecia] habet nihil. 14. Tisza Püspöki vicus episcopi Agriensis in ripa Tibisci, inde et nomen accepit, distat a priori milliari plus quam dimidio in loco fertili, si arido, alioquin exundationibus damnosis [crebris] obnoxio, parvo tamen et nonnullis salicibus. Incolas habet [Hungari et] catholicos cum templo et plebano. 15. Tiszabö [Tiszakö] in eadem ripa uno remotius milliari a priori, loco pariter uliginoso, incolis paucis, ineptis, ob eandem vici sorditiem a sacerdote derelictus. Parent partim comiti Kohário [Károlyio], partim Joanni Almasio. 16. Roff uno milliari disitius in eadem ripa fluminis in septemtrionem reflexi. Inhabitatur a Hungaris Calvinianis una cum domino eorum Michaele Borbély nobile. Templum ei est ab Oriente, cujus turrim, quod post commissionem Pestiensem exstructa erat, comitatus magistratus anno 1730. missis satrapis funditus curavit demoliri. Sylva ei salicea, eademque amoena est dextraque ripa fluminis, nam transflumen etiam terrenum ejus extenditur, vocaturque pars illa ultranea. [Nam trans et circa terrenum ejusdem extenditur, vocaturque pars quae citra est Akolháta...] 180

Next

/
Oldalképek
Tartalom