Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - II. szakasz A járás városai és mezővárosai
vero illi perspicaciter praevidentes, quum non sibi magis, quam qui vicina loca tenebant, metuerent, illos festinanter ad se receperunt et parati ad quemcumque fortunae eventum principem praestolabantur. Hic pridie Kalendarum Novembris Solnoco appropinquans castra in proximis campis exsplicuit, admotisque in rippam Zagyvae machinis arcem diu noctuque tormentis verberavit. Cui licet Turcae pariter occurrerunt, nihil tamen profecissent moenibus jam tot annorum lapsu collapsis, nisi miles partim autumni frigidioris molestia, partim inopia ligni et commeatus solvere obsidionem debuisset. 6.§. Occupatur a nostris 1685. Mansit postea Solnocum in Turcarum manibus usque ad annum 1685, quod ubi recuperatu necessarium Carolus dux Lotharingiae intellexit, misso Hauslero et Mercio cum selectu exercitus obsideri imperavit. Hi eo delati primo aliis praesidiolis recuperandis impliciti comitem Castelium, qui Solnocum repeteret, cum aliqua manu praemittunt et quum is nil ab obstinato barbaro impetrare potuisset, ipsi dein cum toto exercitu castro eidem appropinquant castrumque Turcis partim diffugientibus, partim ejectis recuperant. Ex eo autem tempore etsi saepe non Turcarum tantum, sed etiam Hungarorum insultibus expositum, immo ab his occupatum quoque fuerat, mansit tamen eadem forma, aggeribus ex humo egestis et a quatuor angulis totidem innixis munimentis, quae tametsi pariter tantum ut aggeres ex cespite et trabibus, tamen ad regulám ita instructa sunt, ut murari castri vices omnino praestare possint. Alte namque et solide opus cohaeret loricisque praemunitur. Interne templum et nonnullae praesidiariorum mansiones sunt, externe fossae alte ab ortu et septemtrione depressae Castrum circumveniunt, reliqua ambiunt amnes Zagyva ab occasu, a meridie Tibiscus, qui ibidem confluentes, munimentum castri illud, quod in occidentem spectat, intercludunt. Ex eadem etiam parte oppidum ejus nominis interfluente Zagyva dirimitur.] Oppidum ei ab occidente in septemtrionem vicinum est sola interfluente Zagyva divisum, ubi et pons memorabilis Tibiscum jungit. Unus tantum toto flumine, qua navigabilis est hic visitur, [sed nec usquam praestantior fieri potest alius. Sublicae, seu] Trabes perpetui aquis per transuersum alte orgyas aliquot [nunc quidecim, nunc plures] infixi sunt, ita tamen, ut una earum series amne adverso, secundo altera alto immergatur [finibus infra a se ipsum veluti divaricatis supra coeuntibus, ita tamen, ut inter eos spatium latitudinis, quam pons requirit, relictum,] finibus externis singulorum saepe superioribus versus inferiores et his versus illos alte aquam prominentibus, et ubique binis invicem fulcrorum causa connexis. Nos ejusmodi fulchra plusquam viginti et quinque numeravimus. Iis trabes et grandia tigna inhaerent plancis solidis instrata, quae pontem conficiunt [que commeantes currus inter se transmittant. Et ne lapsus aut deturbationis alicujus metus supersit, pontis latera utrinque clatris seu longuriis alte pedes tres praecluduntur.]. Id non tantum ideo dignus memoria est quot ante et post flumini 168