Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger

vellent, additoque militum supplemento, praesidio, si servari illud cuperent, succurrerent. Caesar tot bellorum in fortuniis lacessitus, cum et domi in Hungaria complures praeclaros exercitus amisisset et extus in imperio in novum discrimen belli, quod Mauritius Saxo liberandi landgravii soceri causa suscitaverat, vocaretur, facere aliud nihil potuit, quam ut singulis comitatibus quid quid possent, ad conservandum partium illarum praesidium facere jussis, Casparum Pető, Stephanum Zoltai, Gregorium Bornemisza, Joannem item Fügedi, illico junctis cohortibus Agriam misit. Antequam vero ut isti adessent, Meskei cum proximis proceribus in Sixone oppido conveniens non sine molestiis, quas a quibusdam obtrectatoribus perpessus est effecerat.] 154

Next

/
Oldalképek
Tartalom