Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger

importandis commodum. Paulo inferius penes angulum alius ruinosus quidam murus in meridiem tendit, qui ubi ad interiorem secessit arcem, fossam impedit, quod tenui murus secretae arcis fossam habet perangustam, intus a Cyabiano ad praefatum angulum usque productam. Hie duplicato vimine sepes sunt junctae, quibus terra summo cum conatu et vi completis, minutas turres ad arcendos hostium globos, si praeeminens murus deturbatus fuisset, adjacere. Eandem rationem communitionis in propugnaculo portae cogitandum inter murum scilicet ac sepes fossam currere amplissimam, eamque crebro interceptam ac turriculis ad tormentorum opus exstructis, fírmatam. Haec Sambucus, quae antequam sic descripsisset, menimit primum propugnaculi ingentis in meridiem vicinaeque eidem Thomae Varkoczii portae, deinde addit et illud, quod Dobó ibidem exaedificavit et intra hoc operas craticeas usque ad ingentis illius propugnaculi molem perductas, interjectamque his fossam humilem atque etiam prope septa portae congestum tumulum irruptioni hostium oppositum adjicit, in cujus vertice rates terra completae, ac tormentis ad distribuendum hostem quaqua versus dispositiae apparuerint, ut reliqua praetereamus. Negat enim eo tempore, quo Dobo arci praefuit, quidquam defuisse, quod ad munimenti modum omni expositum periculo fieri posse requireretur. Inclinabat autem jam annus post millesimum quingentesimum quinquagaesimus secundus, quo idem Dobó Agriam sic communitam ingruenti Turcarum vi opponere debuerat. 6.§. Nimirum eo jam Turcae aetate hac in Hungaria victricibus suis armis processerant, ut pars cum Achmete et Beglerbego partibus Transtibiscanis pars Transdanubianis et quae utrique flumini interjacent, cum Alibassa Eunucho longe lateque grassantes imperarent. Hi ergo libidine occupandi totius regni, quum duo tantum castro, Solnokum et Agriam obstare sibi viderent, quin votorum potirentur, de oppugnandis utrisque consilia invicem per litteras ineunt, conjunctisque copiis primo ad Szolnokum proficiscuntur et ubi hoc sine omni rerum suarum dispendio, metu tantum expugnatis et in fugam actis praesidiariis nostris, eripuerunt, pari spe et Agriam consequendi castra illo promovent, quintisque castris, ad 5- Idus Septembris, Tyhamero, proximo Agriae vico a meridie appropinquant et illico litteris in arcem missis praefectus ejus admonent se nimirum occupata ditione, quae Chrysio et Marusio Tibiscoque et Danubio interjaceret, nunc Agriam tendere, eamque si abjectis armis sibi dederent, non praesidiarios tantum incolumes dimissuros, sed etiam una cum tota Hungáriáé in omnibus priscorum regum privilegiis et libertatibus conservaturos, secus autem iis omnibus privaturos, si repugnantes locum, quem obtinere nequirent, denegaruent. Praeerat tum arci Stephanus Dobó de Ruszka cum Stephano Meskei viri uterque animo et manu fortes, multisque rebus praeclare gestis nobiles. Hi acceptis litteris, tabellarium detinent in vinculis, epistolam vero mittunt ad caesarem Ferdinandum et antistitem Olahum utrumque enixe implorantes, ut in hos casus incidentibus auxilio esse 152

Next

/
Oldalképek
Tartalom