Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger

licet copia, quam quae omnibus sufficiat. Alter alteri praeripit, quod affertus, tametsi justo majori pretio venundentur. Itaque vivunt cives pauperem, sed quod nihil aere possunt commutare, consumant ea ipsimet, quae ex vineis et agro perceperint. Vestitus eis Hungaricus est paucis Germanis, qui habitum secum attulerunt. Idem de faeminis aeque ac viris tenendum est. Nam pro ratione gentis aliae incedunt Hungarice, aliae vestitu Germanico. Pulchrae formae foemina' 0 6 illic observaris neque tamen pudicitiae praestitutae. Nihil enim majori in vitio putant, quam venere vetita contaminari. Non tamen Germani erubescunt allatum secum morem luxuriandi hic etiam propagare. Matrimonia eis mixta sunt, ubi Hungari pariter modum servant proprium adolescentulas domum ducendi. Affabiles porro et acqui sunt, multumque praestant peregrinis humanitatis. Non possum hic praeterire, quin grata mente aestimem, quam humaniter, quamque liberalissimo me a religione alioqui sua alienum ministris non tantum, sed omnes cives exceperint. Qui moriuntur, eos distinctis reponunt coemeteriis, Hungaris enim coemeterium separatum, separatum item Germanorum, quod ante portam Maklariensem in edito colle visitur. Tantum! I. De arce Agriensi Arx civitati ab Oriente contigua est. Nam quemadmodum urbem in valle a septemtrione in meridiem protensam ostendimus, ita arx lateri ejus orientali et edito assidet, totique eidem in moenibus propugnaculi specie supereminet. Petra est praerupta ex ea parte, quae in urbem despicit, inititurque saxo eodem, quod totam subire civitatem diximus, ex altera parte habet montem una tantum interjecta fossa profundiore distinctum, sed qua recidit a fossa semper ex eadem parte accliviorem adeoque arci ita supereminentem, ut in eam despiciat. Olim ea acclivitate pars arcis altera posita erat. Multo enim majorem tractum, quam nunc est arx antea ambiebat, quo tamen non uno eademque, sed successivis temporibus postulante nempe bellorum varietate augebatur. Quo tempore primum poni, et num una cum urbecula excitari coeperit, ignoratur. Quantum ex natura situs, ex opere colligas, iis conditam credas temporibus, quibus pugno et jaculis, non pulvere pyrio et tormentis decertabatur. Vero multum simile est ut alias, hanc etiam eo fine exstructam esse, ut exortis motibus et bellis Tartaricis aliisque accolas ex regione cum supellectile confugientes recipere, aut saltern impetus primos et incursiones reprimere conservareque oram hanc posset. Olim et antistitem sinu fovebat, et templis quatuor ornabatur. Alterum ex ea parte, qua occidenti obversa est instructum erat, versus orientem alterum. Hoc Joannis evangelistae, illud Sancti Stephani honoribus vellificabatur, gaudebatque posterius praepositura ejus nominis Stephanei. Tertium erat inter duo illa medium Beatae Mariae Virgini sacrum, et dein quartum Petro pariter cum praepositura. Errarunt ergo illi, qui tres tantum praeposituras Agriae defixerunt fuisse. Alioquin bellis etiam fortioribus multoties resti tit. 10 6 Vö.: 17. sz. jegyzet. 142

Next

/
Oldalképek
Tartalom