Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger
antistitem, concisus est enim in plurimas species distinctasque arbore cydonia, in medio ejus rotundus pulvinus, cui florum effigies invicem adversus buxus inscripsit. Ambit hortulum ambulatio erectis aequaliterque tonsis arboribus inclusa. Tota horti longitudine piatea continua in modum via 9 9, quaeque figurás pulvinorum multiformes humilesque et tonsas manu arbusuclas intercedit. Huic recta ex ea parte, qua in septemtrionem prospicit, obvertitur aviarium pavis 10 0 cum horto latitudinis, non longius tamen, quam latius turbinate in altum opere et raticulis ferreis involutum, et primo in receptacula quatuor per angulorum numero et totidem distinctas caveas distinctum, ut variae aves rariores, in una turtures, palumbes in altera, in tertia vero turdae, ardeae, fulicae et id genus aves campestres et aquaticae, et denique in quarta seu intermedia phasiani possint infra, supra acanthi, cardueles et id genus aviculae minutiores oberrare, circumvolitare et pro nocte aut prolis causa in dicta a lateribus astructa receptacula murata se recipere. Ea ergo non modo ab avibus praestant hilarem secessum, sed etiam a picturis, quibus aviarium viride totum exornatum est et variis avium rariorum picturis variegatum. In angulo aviarii orientali, qui etiam hortulo contiguus est assurgit turris hydraulica quinque alta orgias. In ejus summitate sub tecto est lacus pro aqua equorum ope ex subjecto puteo exarthlianda, quae postea non tam hortulo rigando inserviat, sed etiam demissam a tergo aquam per tubos demittat in arcam curiae anticam, indeque tenui tantum fusore eructet in altum tantopere, ut nos quoque viderimus ita coactas aquas aequali cum curia habitabili altitudine ab immo in summum ascendere et resorberi. Nolumus referre cuncta, quae curiae huic ante et post astructa conspeximus, pulchra sunt omnia et principis habitatione digna. Illud tacere non poterimus, quod aedificio huic, seu curiae cellae etiam vinariae mero incisae sunt saxo tantae amplitudinis, quantae vino asservando antistitis sufficiant. Totum enim solum urbeculae saxum est et petrosum, ideoque sub domiciliis civitatis ex hac parte perpetue habent cellaria vino asservando optima. Tanti ergo antistitis documento sunt et alii complures incitati, ut urbeculam tersioribus domiciliis excolerent. In his praecipui sunt sacerdotes venerabilis capituli, vulgo canonici, eorum enim studio hinc et illinc erecta videas alta et puchra nec non praeclara aedificia. Hos imitatur nobiles et cives praestantiores, qui aliqua pollent facultatula. Publica quae sunt, curiam civium nominaverimus in latere fori septemtrionali positam et conventibus civium opportunam. Nunc et hospitale exstruit magistratus sacerdotibus nonnullis ex canonicatu eis suffragantibus opitulantibus. Praeterea uti tota civitas interfluente fluvio Agriensi in duas partes scinditur, ita etiam pontibus passim juncta est duobus ligneis et totidem lapidis, quorum unus in foro hac anni tempestate instruitur. Est enim forum, ut dicimus, prope fluvium in medio civitatis, inde praeter plateas tres, quas supra nominavimus, justo ordine aliae complures intercedunt, quae fori et platearum, vicorum commercia inter se efficiunt communia. Solum urbis ex utraque parte 9 9 Viae. 10 0 Paris. 134