Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger
propius tamen ad templum, quamvis ab utroque paululum versus forum sit protractius. Forma ejus quadrata est altitudo frontis ad duas elevatum contignationes ita, ut infimum ordinem habitaculorum obtineant, penariae, caldariae et frigidariae camerae, superiora mansiones et diaeta in medio cum eleganti porticu subdium supra quam haec videas. Insigne Erdődianum petaso tectum episcopali manu scita pingitur super eo est figura psalmitis 9 7 cum symbolo Non est mortale, quod opto. A latere insignis dextro malogranatum apertum innuit haec: Nulli sua munera claudit a dextris monoceros cornu in terra defixus Non sibi, sed aliis Infra haec loquuntur ista Gabriel Antonius comes Erdődy episcopus Agriensis erexit anno Domini MDCCXVM. A dextris autem porticus sunt conclavia ipsius antistitis, quae ubi in latus curvantur meridionale, solo sunt aequalia ita, ut quae a fronte videntur prima esse contignationis et jam ex ea parte terrae sunt quasi astructa, contra ex altero latere iterum ad primam contignationem attollantur. In altera contignatione, quae a fronte tertia series habitaculorum videtur, a fronte seu tergo est altera eaque jam tecto subjecta habet cubicula pro hospitibus et praecipuis aulicis. Ita totum aedificium a fronte et a latere septemtrionali altum tres ordines est a latere meridionali duarum tantum ordinum altitudine assurgit, quae ex eadem parte solum solidum seu petrosum eousque est allevatum, ideoque hortulo pro arbusculis exoticis, Italicis et id genus ornamentis idoneum, quod antistiti primum ex conclavi angulari orientali exeunti eleganter objicitur, pulchramque praebet vesperi in primis sub dio exspatiandi aut commorandi opportunitatem. Tectum etiam curiae muris circumdatum est et super his exornatum lapide tessalato clatrorum instar, super quo suo ordine prostant statuae XX. Itaque aedificium ita a fronte in orientem ornatum una cum hoc laterati horto meridionali et templo haud amplius, quam centum passus remoto elegantem urbeculae praebet aspectum. Sed cum eadem curia a fronte orientali et a lateribus meridionali uno, altero septemtrionali sic ornata est a tergo nihil astruetum est sed uti intra aedificium area quadrangula tribus a lateribus includitur, ita a quarto latere est libera, statimque ex eadem patet aditus vel ad arbores illas exoticas versus latus curiae meridionale vel etiam a tergo, ubi iterum post unam porticum subdialem intra duos muros latitudine passuum Septem elevatum visitur hortus exiguus quidem, sed elegáns. Is ad murum usque pergit moeniorum, et quod elevatiori loco positus est aequalis a tergo videtur altitudinis cum curia, multamque ostendit gratiam et amoenitatem non modo ex loci laetitia, sed etiam arbusculis et earum artificiosis interordinis labyrinthi enim specie in varias figurás positae, pulvinosque floriferos altitudine pedum circiter quatuor circumdantes inambulantem recreant 9 7 Pal mis. 132