Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger
quovis imbrium vehementiorum lapsu intumescit, sed etiam a a 8 8 torrentibus ex utraque parte urbeculae declivi et praecipiti delabentibus, qui tanta vi saepe defluit 8 9, ut moenia quoque sublevant et perrumpant. Testes rei sunt tot ruinae majorum, quarum nos ipsi quindecim majores orgyas partim ternas, quaternas et quinas, partim nonas, duodenas et sedenas, partim vero novemdenas, vicenas et plures amplas conspeximus. Binis erat muris olim cincta civitas, quos utcunque urbeculam bis mille plus minus et quingentorum passuum ambitu circumvenientes tres portae intersecant. Una est intra meridiem et occidentem, quae a via Hatvanum ducente vocatur Hatvaniensis, altera pariter a Maklariensi via intra orientem et meridiem Maklariensis dicitur, non minus et a septemtrione erat una, quae a Felnemetiensi ejusdem nomen tenebat. Ea tamen pridem obstructa tertia est tantum Rasciana a Rascianis, qui suburbium intra occasum et septemtrionem constituunt, sic nominata. Earum inter singulas muri sunt, uti diximus, torrentum crebriore ex 90 exundationibus rivi perrupti ita, ut portis non, sed ruinis incolae passim egredi et intrare audeant, quamvis a praefecto arcis saepe notati et incusati. Nihil eos vetare potest quin pacato tempore portarum loco hiantas istas ruinas transeant, praesertim, cum complures eae sint et muri adhuc residui vetustate jam attriti diurnos casus rupturas minentur. Quemadmodum moenia, ita etiam domus urbeculae vetustae sunt passim et nutantes. Etsi namque olim forte tersius instructae erant, et solidius muratae enim potiores sunt et contignatae in mansiones infernas et supernas, scandulisque omnes obtectae, tamen quod tot belli et temporum injuriis lacerabantur, manent adhuc dum complures, qui Turcicum partim squalorem, partim attritionem et ceteras injurias specie externa quaeritentur. Quae meliores paulo sunt, tempóra ostendunt sub hodierno antistite feliciora. Ex eo enim tempore, quod incomparabilis heros episcopus hujus potitus in urbeculam concessit partim indulgentia et aequitate, partim suo documento multos ad reficiendas atque extruendas domos incitavit. Nam uti urbem fluvius cognominis in duas partes dividit, ita utrinque apparent vestigia beneficentiae atque cultus, quem heroici hujus antistitis magnanimitas et religio introduxit. Quod ad partem attinet majusculam, quae meridiei est et occidenti obversa, ea uti in plateas majores tres, Hatvaniensem unam, quae a porta Hatvaniensi recte versus arcem ab occasu in orientem procurrit, alteram Rascianam ex priori a meridie in septemtrionem versus portam Rascianam exporrectam, et tertium forensem multis aliis minutioribus has invicem intersecantibus et conjungentibus ipsoque foro in medio penes fluvium in quadrangulum patente distinguitur, ita statim prope portam Hatvaniensem eo loco, quo ejusdem nominis vicus plateam admittit Rascianicam, eminet templum Sancti Michaelis archangeli, quod ceptum ab antecessore suo Telekessio Gabriel noster excellentissimus his admodum annis consummavit, fronte in occasum obversum est eademque moenia urbis contigit, 8 8 Ismétlés. 8 9 Defluunt. 9 0 Et. 126