Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger
singulis principalibus plateis pro educillo episcopali necessarium. 4. Quae omnia et singula episcopatus usibus reservata erunt, ab omnibus contributionibus, quarterns ac oneribus civilibus libera, a quibus libera quoque erit suae sacratissimae majestatis domus armamentaria, in qua etiam praefecto ejusdem educillum pro suis operariis domesticis concedetur, attamen sine educillo haederae. Similiter domus annonaria, tricesimalis, domus civica communitatis, multo autem magis parochia, schola triviális, domus pro residentia dominorum canonicorum destinata, domus religiosorum a nobis acceptatae et confirmate ac pauperum hospitale, nulla autem domus privatorum, etiam nobilium aut officialium militarium vel cameralium, prout etiam nullus fundus alius vinearum excepta nostra allodiali, agrorum et similium eximetur a communibus oneribus civitatis. 5. Ex universis vineis suo in territorio civitas praestabit episcopatui decimam et nonam, ex fructibus decimam (salva lege Uladislai decretum 1. articulus 6. et salvo jure successorum nostrorum) nonam autem vinorum nobis superstitibus et episcopatum hunc tenentibus ad quinquennium benigne relaxamus. Decimum agnellorum, apum et reliquarum minutiarum praestabunt, uti habent privilegiales Belae II. 7 6 regis. 6. A festo Sancti Michaelis usque primam Januarii liberum erit educillum vini civibus singulis ac communitati, ita et nobis, solius tamen vini promontorio Agriensi procreati, inde usque ad ultimam Martii educillabit sola communitas etiam vina aliunde allata, idque tanto liberius, si enim Agriense defecerit. Mulsati autem seu hirae vulgo mézsör educillatio erit libera per integrum annum civitati, reliquo vero tempore nempe a I s Április usque ad festum Sancti Michaelis fluet educillum episcopale tantum, tam vini, cremati, quam nativi. Educillum vero cerevisiae totius anni decursu erit episcopi tantum, sicut et braxatorii erectio in ipsa civitate et loco apto ad id fienda, soli episcopatui reservatur. 7. In administratione macellorum ci vitas erigi faciet caetum et a quovis animali majori pendet nobis saevi libras 5., laniones vero linguas ejusmodi animalium in medietate nobis administrabunt, altera medietas cedet civitati. 8. Proventus nundinarum seu tellonii pavimenti, vulgo helypénz, duae partes nobis cedent. 9. Ratione juris gladii insistimus privilegialibus Belae II. regis, exercebiturque illud per officiates episcopales adhibitu magistratu civico, ad quem pertinebit captivatio, et post sententiam executio, mulctae, birsagia florenos duodecim superantia nobis cedent. 10. Nomine census et redemptionis laborum servilium quotidianorum alioqui debitorum praestabit civitas nobis florenos sexcentos Hungaricales, ex his quidem pro termino Sancti Georgii trecentos et pro termino Sancti Michaelis alios trecentos, quorum tercenti pro termino Sancti Georgii anni praesentis 1695. nobis alias cedere debentes per nos dictae civitati gratiore sunt relaxati distributio autem hujus census ad magistratum civicum pertinebit, tenebitur nihilominus civitas praestare sequentia servitia et opera leviora, quae antiquitus fiebant, utpote: In 7 6 Helyesen: IV. 112