Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger

universitate eorum civium nostrorum ipsorumque posteris et successoribus universis approbare roborareque et perpetuo valituras confirmare dignaremur, quarum quidem litterarum tenor talis est: Nicolaus Olahus Divina miseratione episcopus ecclesiae Agriensis, comes perpetuus comitatus Heves 6 5 ac sacratissimi principis et domini Ferdinandi divina favente dementia Romanorum, Hungáriáé, Bohemiae etc. regis semper augusti infantis Hispaniarum etc. consiliarius et per regnum Hungáriáé cancellarius memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod providus vir Joannes Zalay civis civitatis nostrae Agriensis nostrum veniens in conspectum suo et universorum civium civitatis et vallis nostrae Agriensis nominibus et in personis produxit et exhibuit coram nobis inscriptos quosdam articulos super antiquis eorum juribus, legibus et consuetudinibus, quibus semper usi fuissent, et nunc quoque uterentur supplicatum nobis humilliter, ut eosdem articulos ac omnia et singula in eis contenta ratos, gratos et acceptos habentes litterisque nostris inseri et inscribi facientes approbare roborareque et ratifícare et pro eisdem universis civibus nostris ipsorumque posteris et successoribus universis innovantes perpetuo valituros confirmare dignaremur. Quarum quidem articulorum tenor talis est. Si quis inter eos matrimonium contraxisset externus, et mulier sine liberis decedat, maritum de bonis avitis quarta pars concernit. Idem fit, si mulier ex eo filiam suscepisset, qui postea mortuus esset, si vero fuerint bona per eos ambos acquisita, dimidia pars integrorum bonorum et alterius mediae partis, quarta pars cedit in portionem ipsius mariti, qua parte penes eum jure perpetuo manebunt. Item si quis haberet bona avita per se ipsum parta, quae alius quispiam quocunque titulo possideret, nec intra annum ac tres dies possessorem de bonis illius prohibuisset, dicta bona apud possessorem manebunt, nisi proprietarius absens esset, nam hoc casu peraegre rediens a die reditus ejus intra annum et dies tres poterit prohibere possessorem, si vero sit pupillus, cujus bona ab antiquo possiderentur, tutor potest in persona pupilli ipsum possessorem infrapraescriptum tempus prohibere et ipsa bona ad se redimere. Si vero ob paupertatem redimere nequiverit, saltern prohibere poterit, ut cum puer ad legitimam aetatem pervenerit, possit possessorem de sua haereditate 6 6 jure convenire, nec nocet, si tutor in rebus pupilli negligentius se gesserit, nec possessorem prohibuerit. Item si quis bona emisset alicujus, isque intelligeret intra saepedictum jam annum et tres dies per aliquem ab illis bonis se prohibiturum, extunc possidens debet ilium citare ad judicium, ibidemque constitutus haec verba dicet: Domine judex, intelligo istum a me empta bona sua velle facere, si ita est pecuniam restituat mihi meam, ipse habeat bona, ne labores et expensas faciam inanes, judex autem causa inter eos ligitime revisa committit adversario possidentis, ut intra quindecim dies possessor contentus reddatur. Si vero ipse adversarius haec negligit, emptor in domo manebit. 6 5 Hevesiensis. 6 6 Hereditata. 100

Next

/
Oldalképek
Tartalom