Estei Hippolit püspök egri számadáskönyvei 1500–1508 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 4. (Eger, 1992)

Bevezető

1507 295 Iste debet solvere domino illustri gubernatori Herculi Pio dcbitum, ut supra, quia mihi non solvit etc. Mecum finis. Summa fl. 95 12 r. Comitatus Borsodiensis. Decima vinorum Zentmarthon fl. XXII Anno isto predicte decime sunt donate magnifico domino Ioanni Bebeg pro respectu magnifici domini Jose comitis Themesiensis et ad vitandum scandaia, que oriri potuisset, pro quibus sedandis fortasse opportuisset multo plura exponere, quam viginti duos etc. Finis. 13 r. Comitatus Borsodiensis. Decima vinorum Varbo wlgye fl. 11° XL Hic decimata sunt anno isto vina integra vasa quadraginta tria cum medio. Vasa integra XLIIIi. De quibus assignata sunt ad manus Alberti Hungari officialis in abbatia Trium Fontium vasa integra viginti duo cum medio, alia ut in registro videtur, sunt data armigeris. Debeo etiam notare decimatores etc. Fuit Thomas Farkas decimator. hic. Albertus Hungarus debet reddere rationem illustri et reverendo domino Herculi Pio gubernatori de ipsis viginti duobus vasis integris et uno medio etc. Mecum finis. Summa fl. nihil 14 r. Comitatus Borsodiensis. Decima vinorum Emewd fl. I c XX Agrie in dominica septuagesime (február 20.) Die predicto arendavi et vendidi predictas decimas magnifico domino Ioanni Bebeg pro fl. centum et viginti duobus, de quibus eo die solvit sexaginta unum, reliquos sexaginta unum tenetur solvere ad festum Sancti Nicolai proxime futurum (december 6.) fl. 61 Item alia vice tempore suo solvit alios fl. sexaginta unum pro ultima et finali solutione fl. 61 Solvit integraliter. Summa fl. 122 15 r. Comitatus Borsodiensis. Decima vinorum Chyaba fl. I c LXXV Hic anno isto decimata sunt vina integra triginta quattuor. Vasa integra XXXIIII. De quibus importata sunt ad castrum sexdecim, alia sunt divisa armigeris, ut locis suis videtur. Debeo etiam notare decimatorem etc. Demetrius litteratus hic decimavit. Finis 16 r. Comitatus Zembliensis. Decima vinorum Bary fl. I c XX Agrie die dominico proximo ante conversionis Sancti Pauli (január 23.) Die predicto arendavi et vendidi predictas decimas egregiis dominis Petro Sos et Sebastiano Segney pro fl. centum et viginti duobus, ex quibus eo die solverunt fl. sexaginta unum, alios 61 tenentur solvere ad festum Sancti Nicolai proxime futurum (december 6.) fl. 61 Predicti domini obligantur debitum, ut supra, dare illustri et reverendo domino Herculi Pio gubernatori fl. sexaginta unum etc. Mecum finis. Summa fl. 61 17 r. Comitatus Zembliensis. Decima vinorum Homonna fl. XXVI Agrie in festo assumptionis Marie (augusztus 15.) Die predicto arendavi et vendidi predictas decimas Ioanni Homonnay pro fl. viginti sex, de quibus die predicto solvit fl. tredecim, alios tredecim tenetur solvere ad festum Sancti Nicolai proxime venturum (december 6.) fl. 13 Iste est magnificus dominus Ioannes etc., pro ultima solutione dedit alios fl. teredecim fl.13 Finis integraliter. Solvit. vSumma fl. 26

Next

/
Oldalképek
Tartalom