Az egri káptalan Szent János könyve - Az egri egyházmegye történetének forrásai 9. (Eger, 2005)
A Liber Sancti Johannis alapszövege
LSJ/2. folio 30v. servitorem suum Joannem Farkas Cassoviensem, anno cuius iam undecima instaret revolutio ad eundem attestantem cum litteris recognitionalibus misisset petens ab eodem fl. quinquaginta cathedratico ea conditione, ut idem attestans persulutis dictis quinquaginta florenis, liberam a caeteris plebanis cathedraticum percipiensis habeat potestatis facultatem, sed ipso eo iam tempore decimarum exactorum cathedraticum LSJ/1. pagina 76. una cum omnibus exegissent, qui etiam decimarum exactores ab eodem attestante tres florenos ex tribus pagis exegissent, cum vero praefatus Joannes Farkas decimator ipsos cum dicto attestante requisivisset in dictaque possessione Wyzoka [Vizoka] eosdem decimatoribus convenisset et cathedraticum ab eisdem a se dimisissent. Item eodem die in possessione Darocz in dicto comitatu Saros Stanislaus Nowellus [Novellus] in eadem possessione plebanus commorans ad puritatem conscientiae suae per omnia fassus esset, sicut Martinus Causidicus testis praecedens exceptis quibusdam articulis quos idem Martinus audivisset. Item feria quarta proxima ante festum Assumptiationis Beatissimae Virginis Mariae, ad civitatem Cassoviensem in dicto comitatu Abawjwariensi [Abauyvariensi] , egregius Joannes Pachot [Paczolt] de Beoky [Bdky], consiliarius Camerae Scepusiensis, juratus et diligenter examinatus fassus esset. Reverendum Petrum Kychylicz [Kuczylicz] , quartam in districtu Abawywariensi [Abauyvariensi] et cathedraticum in toto comitatu de Saaras [Saros], ad rationem caesaritatis, in et pro fl. 175 arendasse. Item idem attestans, fassus fuisset dominum Orodiensem habere literas a Camera Scepusiensi, ex quibus dominus vicarius clarius seriem rei intelligere posset, insuper fassus esset idem attestans dominus Orodiensis hisce prateritis diebus ad Cameram Scepusiensem literas dedisse, ex quibus idem dominus vicarius melius rem intelligere potest, idem testis fassus esset anno 1571. eidem Orodiensi regestum suum Camerae Scepusiensi praesentavisse et quod etiam annis aliquot proxime praecedentibus easdem Camerae arendavisset, nullum tamen regestum Camerae dedisset. Ultimus testis egregius Emericus Feyrwary [Feyervari] Camerae Scepusiensis secretarius juratus et diligenter examinatus, fassus fuisset sicut testis praecedens, Joannes Paczoth [Paczolt]. Seriem itaque huiusmodi attestationis et inquisitionis ad relationem dictorum regii et nostri hominum praefato domino LSJ/2. folio 31 r. Dionisio Arokzalassy [Árokszállási] jurium eiusdem ulteriorem ad cautelam, sub sigillo nosto duximus extradandas esse et concendendas communi suadente justitia. Datum festo die beatae Catharinae virginis et martyris. Anno 1572. supradicto. LSJ/1. pagina 77. (Üres oldal) 46