Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása III. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 7. (Eger, 2003)

Possessio Harsány

Possessio Harsány Hic loci clerica decimalis est, tionae vero, qua in usu existentis in natura praesta­tio imposterum etiam continuabitur, dominio autem filaturam ex canabe et lino eligente in­sinuatum est, ne canabes corruptas subditis ad nendum distribui faciat. Caeterum pascuum reperimus esse sufficiens, tarn jugalibus quam et vaccis mulgi­bilibus intertenendis, permissossque de numero pecorum per 6 integrae sessionis colonos interteneri solitorum adinvenimus, ut parochus pecora 12, ludimagister 6, frumentarius aeque dominalis 6 in communii pascuo intertenere possint. Ad haec privati etiam colono­rum pastores inhibiti, ac pro sublatis declarati sunt. Inquilini eodem, quo octavalistis nu­mero pecora intertenendi facultate admissa. Nec porro in hac possessione fundos desertos, aut supernatantes vel inhypotheca­tos, nequae vias pagina 56. teloniales reperimus. Terrae vero arabiles mediocris procreationis, fimo tarnen exentes sunt. Ne vero pascuum imposterum per araturam convertatur, aut agri sessionales in hor­tos convertantur (facta declaratione satis et libera migrationis colonorum) injunctum est. In agris postfundualibus prunetae, pomaria et luppuleta nulla habentur, dantur tarnen (exceptis luppuletis) sub vineis, intuitu quorum a paritate puncti instructionalis 8. et 12. censum, prout actu in usu exstet idem dominus episcopalis praefectus praestari etiam in posterum curabit. Et siquidem in terreno isto Harsányiensi Promontorium existeret, eosdem in bene­ficio educillandi vini afesto Sancti Michaelis usque festum Sanctiu Georgii juxta etiam mo­dernum usum stabilivimus. Porro beneficium etiam lignationis habent. Pro communi vero usuarunt hactenus terras arabiles 34 cubulorum, pratum fal­castrorum 20, a quibus solverunt Rf. 15 et insimul intervenientibus dominorum officialium equis portiones equiles praestabunt. In quibus praefatus dominus episcopalis praefectus eosdem non tantum conservare velle, semet declaravit, sed terras etiam eorundem arabiles ad jugera 39, prata vero ad 30 falcastra (cassato etiam in futurum praemisso censujextendi curabit, quae ad calcem etiam tabellae conscriptionalis adnotavimus. pagina 57. Injuncta demum est tarn dominiis officiaibus dominii, quam et coloniis exacta in omnibus punctis et clausulis urbarialis regularionis observatio. Illis vero sun comminati­one actionis fiscalis, his vero sub severa in contravenientes animadversione. Signatum in possessione Hasány, 26. Januarii 1 777. junior Stephanus Ováry inclyti comitatus Borsodiensis Tabulae Judriae assessor et exmissus deputatus m. p (L S.) Stephanus Kozma, ejusdem inclyti comitatus exmissus ordinarium judlium m. p. (L S.) E generali inclyti comitatus Borsodiensis anno 1771. die 1. Octobris in oppido Miskoltz celebrata congregatione extradatum per juratum ejusdem inclyti comitatus ordinarium notarium juratum Sigismundum Bük de Felső-Bulya m. p. (L S.) Anno 1772. die 2. Februarii in possessione Harsány praesens hocce urbárium publicatum et inclyto dominio resignatum est. Per me juniorem Stephanum Ováry exmissum deputatum m. p. et per me Stephanum Kozma condeputatum ordinarium judlium m. p. 45

Next

/
Oldalképek
Tartalom