Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása III. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 7. (Eger, 2003)
Possessio Hejce
Possessio Hejcze Gieba in hoc terreno et quidem in piano limosa, versus montes vero lapidosa est, et ideo post inseminatam unam metretam de tritico vernali 4, de siligine 2Vi, de hordeo 3, de avena 2 nonnisi metretae producuntur. Ponderat autem una metreta tritici vernalis libras 80, tritici mixti 78, siliginis 76, hordei 70 et avenae 45. Unde non obstante praevie descripta glebae sterilitate, circumstantiaque ilia, quod terrenum possessionis hujus per inclytum comitatum ad 3. classem relatum sit. Fruges in eodem procreari solitae, ut ut in quantitate exiguae, in qualitate tarnen bonae sunt. In reliquo exercent subditi possessionis hujus potissimum cum vinis quaestum, unde etiam semet vinearum culturae studiosus impendunt. Sylvas coloni in hac possessione nullas tenent et ideo (prout jam in descriptione maleficiorum attractorum est) siccam lignationem a vicino camerali dominio Regécz exarendant. Extirpaturae hic loci nulla dantur. Pascuo communitatis exiguo gaudet, et ideo et quidem praeter 399 oves dominates incolae hujates, ut praemissum est, 6 equos, 118 boves, 129 vaccas, 30 oves, parochus autem 4 equos, 4 vaccas, frumentarius 4 equos, 3 vaccas, hajdo 1 vaccam, opilio 40 oves, lanio 2 vaccas, exustor cremati 2 vaccas intertenere soleant, ad complendum defectum, pascuationem in vicinis cameralis dominii Regécz sylvis quotannis exarendare debent. pagina 470. In hocce terreno dantur 19 promonthoria, sequentis nomenclationis, utpote: Hatúr, Palánkos, Szénes Kerti, Alsó- et Felső Szigeth, Plégér, Petheő, Pöresvár, Nagy Kőallya, Mogyorós Hurka, Veresvár, Kósa, Tubulyka Kis- et Nagy Németh szer, Kotha, Kozma, Kő-rakás, Tótói, quapropter coloni praeterquam quod medii anni educillo gaudeant ex questu vinorum multum prosperant. Caeterum subditi in bono statu existunt, cum praeter facilem victualia distrahendi modum, questum etiam ut praemissum est, celebrem cum vinis exerceant, unde et datias suas accurare deourant, paucis caeteroquin involuti restantias. Porro ex his datiis sequentia dominio obveniunt, utpote: Annuus proventus Specifice Summarie Rf. xr. Rf. xr. Translatum (Vide: pagina 431.) 143 37 Ex censu urbariali Siquidem in hac possessione praeexistent 87 domus colonicales et 63 inquilinares seu conjunctim 150, huic a qualibet 1 Rf. titulo census domalis computando obveniunt Ex culinaribus Praedescriptae 22Vi sessiones annue praestare obligantur singillative 6 capones pretio urbariali valentes Rf. -xr. 18 150 257