Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása III. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 7. (Eger, 2003)
Possessio Harsány
Possessio Harsány pagina 11. Aeconomica objecta Et quidem quae proventus provehunt §• 1. Habetur pro parte dominii hic sequentia aedificia, utpote: Domus, in qua Helvetiarius, seu allodiator et mercenarii dominales habitant, constat e cubiculis duobus, culina, dispensa et cellario fornito 60 urnas recipiente, pro usibus Helvetiarii deservientibus. Item uno cubiculo, culina, 2 cameris et curruli in usus mercenariorum destinatis, quae omnia scandulis tecta et ex solidis materialibus aedificata, sunt in statu mediocri. E regione horum dantur stabula duo in uno tractu, scandulis tecta, quarum unum 60 vaccas, aliud vero 40 vitulos recipios, e solidis materialibus exstructa, in statu bono, nisi quod tectum proxime novis scandulis tegi debeat. In area exstat fons amplus et profundus e sectis rotundis lapidibus structus, inanis attamen, siquidem aqua destitutus sit, ipsa autem muro solido cincta est. Extra ambitum areae dantur fons usuabilis alter aeque e lapidibus sectis structus, qui sufficienti aqua provisus est, nec non hortus oleraceus, pro usibus Helvetiarii deserviens. Domus in qua opilio habitat, ex solidis materialibus exstructa, pavimento ligneo provisa, pagina 12. scandulis tecta, consistit ex uno cubiculo, culina, camera et cellaria fornito 30 urnas recipiente, pro lacte conservando destinato, in statu bono. Datur praeterea ovile ligneis trabibus insistens, in virgultis contextum, Stramine tectum, 600 oves recipiens, in statu desolato, penes quod praeterea datur hortus domesticus unius metretae Posoniensis capax. Educillum dominale ex lapideis quidem materialibus, sed in locum calcis luto adhibito contructum, constat e cubiculis 4, una camerula, culina et cellario urnas 15 recipiente. Ipsum educilllum est pavimento ligneo provisum, cujus trabes jam corruptae alternatim concidere incipiunt et tantum substaculis fulciuntur. Tectum scandulum habet desolatum, cubiculorum parietes sunt fissuris obnoxii et irreparabiles. Area educillaris cincta et asseribus. Datur huic advicinatum currule ex solidis materialibus exstructum, scandulis jam putridis tectum, novasque scandulas desiderans. Penes hoc currule coepit aedificari novum educillum, supra cujus fundamenta prostat murus ex sectis lapidibus structus et altitudinen circiter duorum pedum, penes quod pro exaedificatione lapidum cumulus congregatus habetur. Domus in qua lanio habitat ex solidis materialibus exstructa, scandulis tecta, consistit e cubiculo uno, culina et camera in statu novo. Datur e regione macellum e solidis materialibus 13