Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása III. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 7. (Eger, 2003)

Possessio Harsány

Possessio Harsány pagina 5. et ante 18 annos renovati, terrenum Harsányiense a Kiss-Győriensi, et consimiliter similes cumuli terrei terrenum Aranyosiense a Harsányiensi usque sylvam Emődi­ensem Nagy-völgy dictam. §•2. Quoad hanc possessionem nullus processus decurrit, nec metalis contro­versia est, sed omnia in pacifico possessorio constituuntur. Objecta politica §• 1. Possessio haec situatur in via postali et publica, estque stationalis, continu­isque transennis obnoxia, ubi etiam posta magister residet. §•2. Juxta idaeam comitatensem gleba terreni hujus pertinet ad classem primam. Hic loci nulla est domus quarterialis. Possessio vero haec, seu ipse locus in valle si­tuatur, et terrenum ejus totale in montes et colles exurgit, habet promonthoria quin­que et sylvas sufficientes pro usibus dominalibus et colonorum. §.3. Ecclesia in possessione hac est satis ampla et capiendo populo sufficiens, ex solidis firmis materialibus exstructa, scandulis tecta, pagina 6. turri praedita, quae lamina alba tecta est, in statu optimo. Habet aras tres, campanas 3, orgánum 8 mutationum, cathedram ornatam, apparamentis autem ecclesiasticis omnibus necessariis comptis et bonis provisa est. Proventus ecclesia habet tales: Rf. xr. Habet ecclesia '/i sessionem colonicalem, quam parochiani excolunt, circiter infert 10 Ex pulsu funebrali singulum pulsum ab 18 xr 6 Ex tintinabulo 6 Habet vineam 40 fossorum ex qua mediocri anno prosperantur 60 urnarum vini, singulam urnám a 2 Rf. calculando, facit 120 Rf. Subducta pro cultivatione et aliis expensis cum Rf. 60, una medietate manet pro lucro ecclesiae 60 In summa 106 §•4. Domus parochialis ex solidis materialibus exstructa, pavimento ligneo pro­visa, scandulis tecta, constat ex 5 cubiculis, culina, dispensa et duobus secessibus, 10

Next

/
Oldalképek
Tartalom