Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása II. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 6. (Eger, 2002)

Praedium Puszta-Szikszó §•2. Hic quoque per processum metalem transactione consopitum possessorium ecclesiae Agriensis ad pacem et tranquillitatem amplius nulla controversia prae­existente, positum est. Aeconomica objecta Et quidem quae proventus provehunt §• 1. Sunt hic aedificia dominalia sequentia: 1. Domus allodialis ex solidis materialibus luto constructa, scandulis tecta, in statu satis desolato et reparatione summaeque indigente, pagina 110. praecipue in tecto, continet in se cubicula tria, cameras diversas 5, cellarium 60 ur­narum capax, culinam, granarium infernis pro recipiendo 1000 metretis frugum authumnalium. Supra vero in podio aeque pro recipiendis 1000 metretis frugum vernalium adaptatum aliud granarium, quae omnia sub eodem tecto et tabulato sunt. Huic domui advicinatur stabulum ad ligneas columnas pro 120 cornutis peco­ribus deserviens, cujus muri ex solidis materialibus caemento structa in optimo statu sunt, tectum vero scanduleum et reliqua omnia in statu misero existunt. In continenti est aliud stabulum 24 bubalis ex solidis materialibus aeque caemento structum, cujus tectum scanduleum est in bono statu, et infra illud tectum existit granarium 600 circiter metretarum frugum capax. In eodem allodio fimo cincto, reperiuntur hara lignea, scandulis tecta, pro saginandis 12 setigeris adaptata in statu bono, et pedes ad evitandam putrefactionem sunt ex solidis materialibus exstructi. His immediate advicinatur hortus trituratorius amplus fossato et aggere ex fimo cinctus, in quo exstat horreum pagina 111. ex solidis materialibus caemento structum, scandulis tectum recipiendarum circiter 5000 crucum frugum capax, in optimo statu. Extra allodium sunt duo fontes, unus lapidibus expositus in statu desolato reparatione summi egens, qui etiam profundius fodi deberet cum occasione sic­citatis aqua ex eo plane deficiat, cujus reparatio non tantis veniret expensis, si­quidem lapides secti pro plena ejus reparatione in area allodii effective jam dpositi haberentur. Alter vero fons aeque extra allodium lignis expositus pro adaquandis peco­ribus allodialibus in bono statu existit. 2. In eodem praedio existit capella ex solidis materialibus exstrueta et scan­dulis tecta, habens turriculum laminia tectum, et unam campanulam. Calice cum reliquo et casula alba missali provisa. Proventum attamen nullum habet, neque ullum capitale. 62

Next

/
Oldalképek
Tartalom