Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása II. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 6. (Eger, 2002)

Possessio Fiizes-Abany 5. Nec desertos fundos, nec supernatantes, quos coloni loci non as sump sis sent, ne­que vias teloniales reperi. 6. Nonae in natura praestatio sicut in usu fuit, ita in posterum continuabitur. Ex canabe pagina 57. nihilominus, et lino non nonam, verum filaturam praeeligante dominio terrestrali tabellae urbariali inserui. 7. Injunxi communitati loci, ac ipsum etiam dominium terrestrale admonui, ut (es­to hic loci nullum esset promonthorium, nullaeve vineae) in cujusvis generis aridis et liqui­dis mensura Posoniensi, quam ab inclyto comitatu stigmatisatam accipiunt semper utantur. Moniti sunt praeterea coloni, ut quamquam pascui sufficientiam habeant, in promotionem lacticiniorum trifolia seminet. 9. Punctorum generalium prohibitorum, quae alias gremialium colonorum com­munitatibus sub extradata notariali jam antehac consignata fuerint, imposui observantiam. 10. Ne agri sessionales in hortos convertantur. Item 11. Ne canabes corruptae subditis ac nendum per dominos terrestres distribuan­tur, utrique partium insinuatum, prohibitumque est. 12. Capacitatem pratorum et agrorum communitatis, ut in dicto paraedio Szikszó et divericulo Bozse hactenus pagina 58. censualia tenebat, in posterum ex beneplacito dominii terrestralis, absque omni censu, vel robottarum onere futura, ad calcem tabellae conscriptionalis annotari, et quidem pro sessi­onibus duabus 60 jugera terrarum et 24 falcastra pratorum. 13. Sylvis et arundineto penitus caret, cím tarnen ligna urbarialia praestituri sint, resolvitur tamen colonis pro necessitate etiam domestica ligna focalia, aedilia nihilominus haud aliter, quam si aedificia bona et stabilia posuerunt. 14. Tabellam cum inscriptionibus suis adnecto. 15. Hic nulli colonorum fundi reperiuntur inhypothecati. 16. Coloni omnes pro capacitate territorii fundorum colonicalium sessiones as­sumpserunt, ideo nullae sunt supernatantes. 17. Praefectus dominalis deciarat se nullas tales donationes novas cum obliga­tione impopulandorum praediorum scire, et tamen studiose intendit, in quibusvis locis a possessionibus numerum populi contribuentis augere. Qui communicatis ad 9 puncta se­cum responsis, reposuit. Quod responsa suapte eruant per hanc executionem urbarialem, pagina 59. quia si querela sunt verae excessibus imponitur finis, si vero minus verae, hac ipsa opera­tione executionis prodeunt in lucem, adeoque obesse non possint. 18. Injuncta demum est, tam dominio terrestrali, quam et colonis exacta in omni­bus punctis et clausulis urbarialis regulationis (postquam urbaria sub authentico una cum tabellas iisdem tradita fuerint ) observatio, llli quidem sub comminatione actionis fiscalis, his vero sub gravi in contravenientas animadversione. Datum Füzes-Abany, die 6. Decembris 1770. Inclytorum comitatuum Heves et Exterioris Szolnok articulariter unitorum Ordinarius judlium pro executione urbariali exmissus Emericus Brezovay m. p. L. S. 43

Next

/
Oldalképek
Tartalom