Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása II. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 6. (Eger, 2002)

Possessio Fiizes-Abany Objecta politica §•2. Possessio haec cum extra viam regiam situetur transennalis non est, proxi­ma tarnen est viae regiae, quae ad diversorium Puszta-Szikszó Pestinum versus ducit. Juxta idaeam comitatensem gleba terreni hujus pertinet ad classem tertiam. Hic loci domus quarterialis comitatensis existit. Possessio haec seu ipse locus in piano situatur, nec promonthoria, nec sylvas, neque arundinetum habet. pagina 6. §.3. Ecclesia in possessione ita est arcta, ut vix medietatem localis populi ca­piat, cum filialistae aliunde non adveniant hue, habentes semper divina dominicis et festis diebus, ex eo, quod ipsi solutionem capellani praetent in Rf. 60 et vel ideo fundamenta pro nova ecclesia jam sub denato episcopo in tribus quartis effective posita sunt. Caeterum ecclesia haec ex solidis materialibus exstrueta et imbrieibus planis tecta, rimas huic inde agens, cujus loricatum (vulgo Ghims) in magna parte effective concidit, et tantum asseribus suppletum, reliqum vero totum proximo casui obnoxium est, etiam in infima parte, supra fundamenta valde ruinata est. Habet turrim lamina tectum, campanas tres, aras tres, orgánum 7 mutationum antiqum et destruetum. In reliquis sufficienti attamen interno apparatu provisa est. Proventus ecclesiae hujus sunt sequentes: Rf. xr. Habet mediam sessionem colonicalem liberam, quam parochiani exeo­lent, cujus pagina 7. annui fruetus constituunt plus minus 25 Ex pulsu funebrali plus minus 5 Ex tintinabulo plus minus 12 Communitas titulo vini missalis praestat parocho annue mediam se­cundam urnam vini in natura In summa 42 §•4. Domus parochialis ex solidis materialibus exstrueta, et scandulis quidem tecta, sed ita ruinata, ut nisi quo citius scandulis tegatur, ipsum aedificium ruinam sit passurum, cum aliunde et modo occasione pluviarum ad ipsa eubila pertingat aqua pluvialis. Caeterum in se continet cubicula pro parocho 2, pro capellani 1, pro familia 1. Cameram item, culinam, cellarium circiter 40 urnarum capax, stabula duo, quorum unum ex solidis materialibus exstruetum Stramine tectum, pro re­eipiendis equis N 2 6 deservit, penes quod est currule duorum curruum reeipien­dorum capax, praeterea granarium circiter 1000 metretarum capax, aeque 10

Next

/
Oldalképek
Tartalom