Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Praeliminare conscriptionis

Praeliminare conscriptionis §7. Dominium hie cum colonis nullos hactenus urbariales contractus habebat, ast coloni robottas suas plerumque in natura praestabant, quae partim in aeco­nomicos labores partim vero cum defunctus episcopus multum aedificaverit, in la­bores aediles convertebantur. Sunt etiam dominio episcopatus hujus universim 1230 5/s sessiones pagina 77. colonicales praeter exemptas per parochos, ecclesias communitates et circulatores tentas, coloni urbarialium harum sessionum 1230 5/s Habitant in domibus 2320 Inquilini domiciliati sunt 796 Subinquilini vero 172 Praeter incolas Agrienses. §8. Dantur in bonis episcopalibus universim molae 39, e quibus 8 siccae, reli­quae 31 aquaticae sunt. Harum proventus diametralis e novennalibus rationibus erutus efficit annue Rf. 6347 xr. 21 14. §9. Educilla in bonis episcopatus hujus universim 43, in quibus prout et in do­mibus nonnullorum civium Agriensium, ubi liquores dominales epocillari con­sueverint, ducto novennali calculo distrahuntur quotannis urnae vini 10469 pagina 78. mediae 13. Cremati urnae 269 mediae 36. Cerevisiae urnae 1739 mediae 56. Ex distractione ista autem prosperabuntur hactenus annue dominio Rf. 9783 xr. 42*4. § 10. In bonis episcopalibus et nona dominalis et decima clericalis seu regia lo­cum obtinet, exceptis bonis in comitatu Abaujvariensi sitis, ubi decima per domi­nium episcopale non desummitur ideo, quod tota ejisdem comitatus locorum gremialim decima in una summa comprehendatur et per comitatum ab episcopatu exarendetur. Decimatio in sensu legum in bonis praelatorum prius decimam dein nonam desummi praecipientium ita instituitur, ut primis decima, dein nona adoque e decern duo desummantur. E decima vero alicubi. Septima archidiaconis et plerumque octava parochis ejectatur. 32

Next

/
Oldalképek
Tartalom