Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Praeliminare conscriptionis

Praeliminare conscriptionis §5. Episcopatus hic per mortem excellentissimi domini comitis Caroli Eszter­házi vacans effectus, per excelsam Cameram Regiam Hungarico Aulicam appre­hensus est. Objecta politica § 1. Civitas Agria habet ecclesiam cathedralem cum parocho, Praeterea existunt hic religiosorum ecclesia 4, quinta autem est ecclesia ex-Jesuitarum, quae nunc gymnasii usibus deservit. Sexta denique xenodochii. Ecclesiae et parochi sunt in Maklár, pagina 69. Füzes Abany, Kerecsend, Kápolna, Tisza Nána, Kömlő, Kis Köre, Tisza Püspöki, Tisza Eörs, Fel Németh, Felső Tárkány, Zsércz, Harsány, Keresztes Püspöki, Szi­rák, Solymos, Hécze, Bakta, in Sarud vero jam sub tectum venit et plerumque for­nita est, praeter fornicem chori, qui adhuc restat. Existit praeterea in Tisza Kürth quoque parochia, sed ecclesia nondum est, cum in oratorio tamen divina cele­brentur. Relique possessione plerumque filiales sunt. Iure autem patronatus episcopatus in omnibus bonis suis gaudet. §2. Agria praeter humaniores, altiores item scholas etiam normales dantur, in aliis autem bonis episcopalibus dantur scholae elementares, ludirectoribus, qui ple­rumque simul cantore sunt provisae. pagina 70. §3. Praeter Graeci ritus non unitos 358. Helveticae confessioni addictos 27, qui Agriae reperiuntur, item hujus capaces 451 qui in Harsány, 506 qui in Zsércz, 992 qui in Maklár, 200 qui in Hejcze, 1200 denique qui in Tisza Nána reperiuntur, omnes reliqui bonorum episcopalium incolae sunt firei Romano-catholicae addicti. Efficit autem universa bonorum episcopalium impopulatio inclusa Agria, in qua numerus animarum ad 16 271, exurgit, 40 192 animas. §4. Incolae bonorum episcopalium sunt majori in parte Hungari exceptis ali­quibus Suevis. Agriae attamen multi etiam Germani dantur, et in comitatu Abauj­váriensi etiam Slavi, qui tamen plerumque Hungaricam callent. Praeter Agrienses qui plerumque quaestum vini exercent et laboribus in vineis aliorum pro mercede praestare solitis vitám sustentant, reliqui praecipue rem agrestem excolunt. 29

Next

/
Oldalképek
Tartalom