Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Praeliminare conscriptionis

Praeliminare conscriptionis Titulo marcae decimalis ex comitatu Marmarossiensi obvenimus annue 50 Rf. Praeterea civitates liberae regiae quae: Bartpha, Eperjessinum et Cibinium decimas suas regias, prout et Debreczinum decimam possessionis Szovad, portionis in Zelemér, praediorum item Nyárs Hegyes et Ohát annue uti suo loco dicetur, exarendant. §3. Bona hac episcopalia plerumque puri dominii sunt, siquidem in plerisque nulli compossessores existant, excipiendo a.) Agriam, ubi in intramoeniali civitate pagina 63. in una circiter quarta, in suburbiis vero in tribus plus minus octavis capitulum Agriense conpossessorium habet. b.) Gönyő in comitatu Abaujváriensi, cujus possessionis medietas ad suc­cessores Stephano Desőffianos, Kormossianos, Michaelem item Benyó et viduam Samuelis Horváth pertinet. c.) Bernáthfalva ubi unica curia per episcopatum iure pignoris, ut praemis­sum est, possidetur, reluquum vero ad familiam Bernáth ac caeteros familiae Ber­náth sexus foeminei homines spectat. d.) Koksó-Baksa ubi antelato iure pigniris media tantummodo sessio ad episcopatum pertinet, reliquum vero Diossianos, convictum nobilium Cassovien­sem et successores Stephano Dessöffianos concernit. e.) Szent Mária in comitatu Zempliniensi, quae possessio excepta una curia per viduam Ladislao Bonissianam tenta, tota ad episcopatum pertinet. pagina 64. §4. Series autem causarum episcopatum hunc, quoque modo tangentium se­quens est: 1. Causa violentialis spectabilis domini Pauli Bárczai de eadem contra Jo­annem Makai ex officiolatu, qua tunc frumentarium Heczensem suscitata duplici ex fundamento mota nempe primo quod in sylva Heczensi Lebo vocata homines Bárczianos turbaverit, ac praeterea, quod eosdem etiam incarceraverit. 2. Causa decimalis repositoria nomine defuncti excellentissimi domini epi­scopi decurrens contra nobiles oppidi Sepsi ideo suscitata, quod parochum ex usu decimarum Sepsiensium via facti ejecernit. 3. Causa decimalis repositoria excellentissimi domini denati episcopi con­tra nobiles dominos Borbély et taxalistas nobiles Dersiense ideo suscitata, quod e decimis Dersiensibus episcopum via facti ejecernit. pagina 65. 4. Causa decimalis repositoria defuncti excellentissimi domini comitis et episcopi contra excellentissimum dominum episcopum Munkátsiensem et reliquos 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom