Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Praeliminare conscriptionis

Praeliminare conscriptionis pagina 3. Generalis objecta juridica § 1. Caput bonorum ad episcopatum Agriensem pertinentium est Agria, qua vi primitivarum fundationum ad ecclesiam Agriensem pertinet, hic ordinaria tarn epi­scoporum, quam et capituli Agriensis residentia est. Alia est civitas interna, alia externa, illius circiter tres quartae ad episcopatum, reliquum vero ad capitulum pertinet, hac vero pro ratione suburbiorum jam ad episcopatum, jam ad capitulum spectat, illa caeteroquin intra moenialis dicta tractatur juxta transactionem Fe­nessianam, quam episcopus Agriensis Fenessi, post pulsum Agria turcam, suc­cessive anno 1695. cum civitate hac iniverat, haec vero ante publicatum in regno urbárium adhuc pro ratione capacitatis fundorum ab orgiis pagina 4. quadratis per tres quartas denarii taxabant, et licet primo obtutu taxa excessiva esse videatur, ex combinatoriis tarnen instrumentis altissimo quoque loco in puncto querelarum Agriensium canonisatis, palam est, huic urbariali tractamento nota­biliter leviorem esse, quod ipsum et per benignam resolutionem regiam ad prae­memoratas querelas emanatam recognoscitur, et eo quoque testatum redditur, quod suburbani hi occasione jurisductione urbarii, dum ipsis liberum fuit priori tra­ctmento urbariali substituere, penes prius manere maluerint, et se eo in perpetuum contentati declaraverint. Cum autem inter dominium et suburbanos nullus praeexisteret contractus, huic reflexe ad modernas praestationes et ex urbario competentes obventiones aequilibrandum iniri clementer praecipiat Sua Majestas Sacratissima, cujus modi altissimae ordinationi conformiter circa procurandum effectum nunc agitur. Tenor vero benignae hujus resolutionis regiae, paulum infra, ubi in specie de Agria agitut, videri potest. pagina 5. §2. Bona ad episcopatum Agriensem spectantia, esto in compluribus comitati­bus sita sint, in plura ita dicta dominia divisa non sunt, ut adeo recte Agria pro ca­pite bonorum totius episcopatus habeatur. Habet autem episcopatus hic bona in comitatibus Hevessiensi, Borsodiensi, Abaujváriensi -et Zempliniensi, decimas vero regias praeter hos comitatus adhuc etiam in Zabolcsiensi, Szathamariensi, Ugocsensi, Maramaross'iensi, Bereghiensi et Saárossiensi. In comitatu Hevessiensi existunt: 1. Civitas Agria, cujus tarnen pars ilia, quae trans fluvium Eger vize situa­tur, in comitatu Borsodiensi est, siquidem fluentum hoc indisputabilis meta inter hos duos comitatus sit, quia tarnen civitas haec portás separatas habet comitatus Borsodiensis hic nullam jurisdictionem exercet, et incolae etiam civitatis hujus 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom