Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)
Civitas Agria
Civitas Agria Ad. 4. Siquidem omnium privilégium et transactionum legitime initarum basis et anima usus subsequmque possessorium esse debeat, transactionis Fenesianae quaestionata, consensu etiam Regio firmatae genuinum intellectum, quae nempe beneficia, sub eandem reipsa recidere debuerunt, per subseqvum usum transactionalem a tempore Fenesiano usque in praesens continuatum et propagatum adeo clare expressum fuisse, ut is post effluxum unius ferme saeculi hoc urbariali processu amplius explanari nec debeat, nec possit. Namque sive illud assummatur, quod ad pertractationem urbarialem non id, quid reipsa transactiones intrare debuisset, judicandum, sed quid ab usu in transactione expressorum et subsequo querulantium possessorio firmatorum beneficiorum reipsa avulsumforet, eorum pagina 108. restitutio duntaxat pertineat et sine quod testanatibus omnibus actis processui huic inactatis nullibi pateant, quod de praediorum quaestionatorum proprietate ullam unquam formaverint questionem, sed solum de coarctatione territorii sui congvesti, praedia dominalis in subsidium subsistentiae, ac suae impopulationis a dominis suis pertinerint, atque etiam obtinuerint, praeterea etiam eadem series rerum ante actarum a temporibus Fenesianis usque Barkocziana et Eszterhäziana doceat, civitatem hanc earn semper, quae actu est separationem tum territoriorum, tum distinctorum praedialium corporum Czegléd, Tihamér etc.: imo ipsorum eorum corporum, in quibus nunc suburbia situantur, nomenclationem tenuisse, atque earn ab eo inde tempore usque ad praesentem aetatem propagavisse. Cum autem via urbarialium processuum, qua coram foris primae instantiae et respective sedriali decurrentum injuriae colonorum ea tantum reparari, inque eorum possessorium spoliati restitui, ex quibus qua effective possessis subinde excussi sunt, non autem ius et proprietatem territórium queri possent, in possessorio autem praedium horum temporali et respective censualistico querulantes a tempore Fenesiano usque in praesentiarum ex integro praeexisterent, totusque tantum dominium inter et civitatem confiuentes eo recidat, quod querulantes sub praetextu urbarialis processus territoriorum aquisitionem, praediorum proprietatem, eorundemque cum territorio civitatis, si quod est, formalem coadunationem, ac quod praecipuum est, eorum a censu dominali elibertationem querant, consequenter idem ab instituto urbariali aberrantes, pro consequendo iure ordinariam lege praescriptam viam declinare velint. E contra vero terrestrale dominium, ius suum ad praedialia haec pagina 109. corpora se fovere praetendentes urbariali hoc instituto (ubi facti solum nullatenus autem iuris questiones definiri possunt) pendere non velle nec teneri praetendata. Huic cum querulantes ex possessorio horum praediorum excussi haud sint, sed ea erga censum effective possideant, ipsos omnino pene illorum actuale possessorium qua alioquin regnicolarem etiam conscriptionem jam subingessorum porro quoque manutenendas, et quia hac ratione via urbariali nihil ipsis amplius quaerendum suppeteret, nihilominus tamen si territorio separata, aut corpora praedialia reipsa, et de iure ad se pertinere legitime comprobare potuerint, eatenus qua in petitorio constitutor, ad remonstrandam ejus bonitatem, ad legalem iuris viam relegandos esse, benigne jubet altefata Sua Maiestas Sacratissima. 46