Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Possessio Sarud

Possessio Sarud pagina 802. Aeconomica objecta Et quidem quae proventus provehunt: s.l. Aedificia primae classis hic habet dominium sequentia, utpote: 1. Dornum educillarem ex tegulis ustis erectam et scandulis tectam in me­diocri statu, cujus attamen tectum ruinosum, reparatione ex integro eget, continet in se cubicula 2, cameras 2, culinam et cellarium circiter 50 urnarum capax. 2. Macellum, duobus passibus a neo-erecta ecclesia distans, unacum ca­mera ex crudis tegulis exstructum et arundine tectum. Circa quod id occurrit, quod intentio defuncti episcopi fuerit macellum istud huic cessare, domum vero educilla­torem, quae aeque ecclesiae hujus vicina est, cum reductione cubiculorum in paro­chiam convertere. 3. Domum lanionis ex tegulis crudis erectam, arundine tectam in mediocri statu existentem, continet in se cubiculum unum, culinam et cameram. Aedificia secundae classis: 1. Domus dominalis, quam spanis inhabitat, ex tegulis ustis erecta et arun­dine tecta, in bono statu, continet in se cubicula 2, culinam pagina 803. et cameram, nec non cellarium 24 circiter urnarum capax. Praeterea stabulum ex crudis tegulis erectum et arundine tectum, pro 12 pecoribus deserviens. Habet item hortum oleraceum et aream, in qua existit fons lapidibus expositus. 2. Cantoris domus dominalis ex tegulis ustis erecta et imbricibus tecta, in mediocri statu, attamen non nullis reparationibus egens, continet in se cubicula tria, culinam et cameram, habet praeterea aream et hortum sat amplum, 3. Domus una rusticana ex tegulis crudis erecta, arundine tecta, continens in se cubiculum unum, culinam et cameram, quam ex speciali gratia defuncti epi­scopi et spirituali zelo erectus convertita, Antonius Czekus, in regimine Gyulaiano locumtenens cum una integra sessione colonicali gratis tenet. 447

Next

/
Oldalképek
Tartalom