Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)
Possessio Kömlő
Possessio Kötnlő pagina 740. Proventus campanatoris consistit in sequentibus: Rf. xr. A 213 lecticis in una quarta 53 15 Pro !4 sessione per communitatem cultivanda 12 30 Ex pulsu funebrali 6 Fructus domestici horti 30 In summa 72 15 Caeterum dominium episcopale hic ius patronatus exercet, adeoque ex incumbente iure, tarn ecclesiam quam et parochiam reparare tenetur. §•7. Hic loci nullum xenodochium datur. §•8. In hac possessione sunt meri catholici, animae confessionis capaces numerantur 1080, incapaces vero 350, in summa 1430. pagina 741. Aeconomia objecta et quidem quae proventus provehunt §. 1. Aedificia primae classis 1. Diversorium ad unam contignationem ex tegulis ustis aedificatum, imbricibus planis tectum, quod in bono statu est, continet in inferiori tractu duo cubicula, duas dispensas, unam culinam, cellarium 100 circiter urnarum capax et fossam glacialem. In superiori tractu tenet cubicula tria, granaria duo 6 circiter mille metretarum Posoniensium capacia, quae omnia praeter praemissa duo granaria sub fornitura constituuntur. Area aeque muro ex tegulis ustis tecta est, cujus modi cincturae tectum reparatione eget. In hac existit stabulum, ex iisdem materialibus erectum, atque tecto imbrico provisum, ad tres divisiones, quarum singula 12 pecorum capax, aeque sub fornitura est. Denique in area existit currule ad coluinnas ligneas, arundineo tecto provisum, capax curruum sex. Praeterea fons ex lapidibus sectis, tecto scanduleo provisus. Habet praeterea sibi adnexum hortum oleraceum et trituratorium. 410