Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Possessio Kömlő

Possessio Kötnlő pagina 735. Objecta iuridica 8.1. Possessio haec comitatui Hevessiensi ingremiata, pertinet ex toto ad epi­scopatum Agriensem. Versus orientem advicinatur praedialibus terrenis Hidvég episcopalis et Te­pély iuris dominorum compossessorum Bessenyőiensium. Versus septemtrionem terrenis praedii Szárazbő et Tárkány. Versus occidentem possesioni Átány iuris Nyáriani et possesioni Vezekény iuris complurium dominorum nobilium. Versus meridiem autem episcopalibus possesionibus Kiss-Köre et Tisza­Nána conterminatur. Huic prim ameta initialis est, ubi ad orientem concurrunt angulariter trium. Terrenorum metae nempe Kömlőiensis, Hidvégiensis et Tepeliensis, a qua meta septemtrionem versus eundo per terrenum Peres-Lapossa vocatum, ubique penes erectos terreos cumulos metales conspicuos, ducit meta hujus possesionis usque trimetam angularem terrena possesionis Tárkány et Kömlő, nec non praedii Száraz­bő separantem. Locus iste Peres-Lapossa esto modo quoque hac nomenclatione gaudeat, hic loci tarnen controversiam nullám esse, vei inde apparet, quod metales cumulos bene apparentes pagina 736. cum consensu, et ita praesentia compossessorum Tepeliensium ante annos circiter 6 renovaverit dominium episcopale. Ab hanc trimeta ductus metalis vertitur versus occidentem, qua linea ubique progredienso separatur meta hujus possesionis a praediali corpore Szárazbő, cumulis metalibus bene visibilibus, donec non impingat in terrenum, seu ad metam angularem, ubi concurrit meta Átányiensis ini­tialibus, Szárazbőiensis finaliter, Kömlőiensis cursualiter. Huic linea priori occidentali in meridionalem mutata, descendendo penes cumulos terreos, iterum bi-meta se offert, ubi terrenum quoque Vezekényiense ad­vicinatur huic possesioni episcopali Kömlő, ab hac bimeta eadem linea progre­diendo penes latus Orientale colliculi Balog-Halom dicti, coincidunt terrena Veze­kény, Kis-Köre et Kömlő, a colliculo isto Balog-Halom nuncupato, vertitur ductus metalis versus orientem et sine omni metali signo penes terras arabiles Kis­Köreiensium descende juxta usum modernum, meta usque ad localitatem Dézsma­Kert dictam, ubi desinit terrenum Kiss-Köreiense, initium autem summit terrenum possesionis Tisza-Nána, huic eadem linea orientem respiciente procedendo, juxta usum modernum inter terras arabiles Tisza-Nánense et Kömlőienses per viam Döllö, ut tamquam metam terrenum possesionis Tisza-Nána a terreno hujus pos­sesionis separantem,descendendo, distingvit localitas ilia, quam pro initiali meta sumpsimus, nempe ubi terrenum Kömlő, Hidvégh et Tepely concurrunt, in hac quoque vicinitate 407

Next

/
Oldalképek
Tartalom