Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Civitas Agria

Civitas Agria altissimo loco edictam, complanatio in aliqua parte restat effectuenda, quantitas nihilominus, quid nempe? et quantum efficiat, quod complanari deberet, cum adhuc a computu pendeat, defixi nequit. Tenor autem tam transactionum Fenesi­anarum, quam provocatae Benignae Resolutionis Regiae, via ex Consilii Regiae Locumtenentionalis publicatae, sequens est. Nos Georgius Fenesy Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopus ecclesiae Agr­iensis, comitatuum Heves et utriusque Szolnok supremus ac perpetuus comes, praepositus Sancti Joannis Baptistae de Jászóv, sanctissimi principis domini domini Leopoldi, Dei gratia electi Romanorum imperatoris semper augusti, ac Germaniae, Hungáriáé, Bohe­miaeque etc. regis, archiducis Austriae, ducis Burgundiáé consiliarius. Damus pro memo­ria tenore praesentium significantes quibus expedit universis: Quod posteaquam Agria, praepotenti Divina Majestatis dextera, victricibusque et gloriosis praehibitae Suae Majestatis Sanctissimae armis a jugo et dominato Turcico (cui per integrum ferme saeculum subjecta gemebat) feliciter erepta et liberata extitisset, nosque pro ejusdem restitutione pagina 95. nobis, ac dictae ecclesiae nostrae, ad quam videlicet ex fundatione divorum condam Hungáriáé regum de iure et ab antiquo spectare et pertinere dignoscerunt, una cum iuribus, bonis, possessionibus ac proventibus ad praefatam ecclesiam nostram ad­pertinentibus clementissime fienda, altenominatam Suam Maiestatem Sanctissimam in­desinenter et humillima interpellates, civitatem Agriensem, cum aliis iuribus ac bonis praementionatis post exantlatos in Augusta Suae Maiestatis Sacratissima aula diuturnos labor es, sollicitationes et expensarum profusiones, ab eadem Sua Maiestate Sacratissima impetrassemus et obtinuissemus. Eotum iuxta benignissimam ejusdem Suae Maiestatis Sacratissima resolutionem et intimationem die 16. mensis Augusti anno 1694. proxime praeterito nobis factam, cum incolarum dicta civitatis Agiensis ablegatis, egregiis videlicet prudentibus ac circumspectis et quidem ex parte nationis Hungaricae Andrea Faragó antelatae civitatis Agriensis moderno ordinario iudice, item Stephano Török et Gregorio Csala iurato notario, ex parte vero nationis Germaniae Georgio Gindl iurato assessore civitatis et Jacobo Mészáros, item ex parte Graecorum seu Rascianorum Sigismundo Bujai et Joanne Fekete, pro termino diei 4. praesentis mensis Ianuarii, anni currentis Millesimi sexcentesimi nonagesimi quinti hue in liberam regiam civitatem Cassoviensem per nos cita­tis et convocatis, ac obedienter comparentibus penes produetas antelatorum incolarum Agriensium credentionales seu literas nomine totius communitatis finaliter concludendi plenipotentiales, praesentibus et mediantibus illustrissimo domino comite Ladislao de Szent-Iványi praelibatae Suae Maiestatis Sacratissimae Augustae pagina 96. aulae, nec non Inclytarum Hungáriáé et Scepusiensis Camerarum consiliario, velut surrogato per nos in negotio suprascripto praeside. Reverendissimo item et admodum reverendis in Christo fratribus domino Andrea Szántosy electo episcopo Cathariensi, antelatae Suae Maiestatis Sacratissimae consiliario et praeposito maiore, Nicoiao Krutsay cantore et Josepho Csete decano et canonicis capituli dictae ecclesiae nostrae Agriensis, perillustribus demum ac generósis dominis Georgio Antonio Ferschner secretario excelsae aulae et altero Georgio Zbisko rationum magistro dicta Hungáriáé Suae Maiestatis Sacratissimae camerarum, nunc vero excelsae caesareo-regiae commissionis sub praesidio illustrissimi domini Caroli Theophili liberi baronis Hichpiat, altenominatae Suae Maiesta­39

Next

/
Oldalképek
Tartalom