Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Civitas Agria

Civitas Agria pagina 91. Objecta iuridica § 1. Civitas Agria caput bonorum vi vi primitivarum fundationalium ad eccle­siam Agriensem, consequenter episcopatum et venerabilem Capitulum Agriense sperans, respectu terreni proprii, dupliciter considerari potest. Alia est civitas in­terna, Transactioni Fenesianae, consensu quoque rego firmatae inclusa, usque cir­cuitum murorum extensa. Alia est extra muros civitatis situata suburbana pars, hoc in toto. Civitas autem interna in tribus circiter quartis per episcopatum Agriensem, in in una autem per venerarabilem capitulum possidetur. Rata haec venerabili Capituli est civitatis parte Borsodiensi situata, quae Csurgó passim audit, separaturque a rata episcopali, per plateam intra domum Her­nerianam dictam, ad rippam decurrenis fluvii Agriensis situatam et Miseri­cordianorum cincturam interjacentem, quae platea a fluvio Agriensi versus orien­tem penes dictam cincturam et ecclesiam FF. Misericordiae, quasi in vernicem arcis, seu propugnaculi Kerek-Domb vocati, dum impinxit, ita inde tantis per versus septemtrione declinando, iterum in lineam rectam priorem directe versus orientem tranformatur et ascedit per plateam, quae ad vallem Vétsey-Völlgy ducit, usque muros civitatis, unde iterum prius versus septemtrionem, dein versus occidentem in circuitu murorum ubique eundo, usque pontem lapideum in fluvio Agriensi situa­tum, a ponte vero eo, versus meridiem, sicut aqua descendit, cursu ordinario usque domum Hernerianam dictam protenditur. Civitas haec olim subditali obligatione adfecta, pagina 92. post expulsum Turcam anno 1695. 4. Ianuarii et 16. Februarii ab epsicopo Fenesy transactione mediante, in florenis Hungaricis 800 robottas redimendo, se a com­muni subdiali obligatione in peipetuum exemit et in hodiernum usque diem secun­dum transactioonem praefatam civitas interna gubernatur. Situatio hujus civitatis est in pede montis Eged, valle quippe Agriam voca­ta, in qua decurrens fluvius Eger-vizze, velut inter comitatus Heves et Borsod meta indisputabilis. Partem civitatis orientalem Inclyto comitatui Borsodiensi, occiden­talem autem Hevesiensi, cum Exteriori Szolnok unito adjicit. Cum tamen portas habeat separatas, comitatus Borsod in hac civitate nullam iurisdictionem exercet. Latus Orientale hujus civitatis, inclyto comitatui Borsodiensi adjacens, perennis praediorum Czegléd et All-Magyar aeque in praefato comitatu Borsodiensi situa­torum, quorum primum ad episcopatum, posterius autem ad venerabilem capitulum pertinet, advicinatur. Utrumque hoc praedium in latere civitati vicino impopulatum, ad rubricam incolae suburbani, velut iudici civitatis Agriensis subordinati, una cum reliquis intramoenialibus civibus ad conscriptionem nomine suburbiorum ingredientu. Vineis in his praedialibus corporibus situatis, potiori in parte per Agrienses tentis, e conscriptione Agriensium exmissis, suo loco dum de his 37

Next

/
Oldalképek
Tartalom