Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)
Possessio Fedémes
Possessio Fedémes pagina 601. decern falcastra designata sunt) integrae mediae et minus quartae sessiones efformatae exstiterunt in calcaruris tribus. 2. Possessionis hujus incolae extirpaturas nullus habent. 3. Possession haec nullos tenet fundos praediales, verum omnia beneficia sua colonicalia in proprio habet territorio. 4. Pascui sufficientiam comperiendo, habito de pecorum colonicalium numero examine censuimus pascuum cum praescitu domini regii comissarii, parocho, aut officiali in loco non existentibus, pro ludimagistri pecoribus N 2 quinque admittendum venire. Ad haec privati colonorum pastores per nos inhibiti, ac pro sublatis declarati. Inquilinis eodem, quo octavalistis numero pecora tenendi facultate admissa. 5. Hic neque desertos fundos, neque supernatantes, neque vias teloniale reperimus. 6. Nonae in natura praestatio, sicut in usu fuit, ita in posterum etiam continuabitur, ex canabe nihilominus, et lino non nonam, verum filaturam praeexigente dominio pagina 602. terrestrali tabellae urbariali inseruimus. 7. Agri colonorum etiam fimatura non consueta sunt fertiles. 8. Injunximus communitati loci, ac ipsum etiam dominium terrestrale amonuimus, ut (hic loci nullum est promonthorium, nullave vinea) in cujusvis generis aridis et liquidis mensura Posoniensi, quam ab Inclyto Comitatu stigmatisatam accipiunt, deinceps semper utantur. Moniti sunt praterea coloni, ut quamquam pascui sufficientiam habeant, in promotionem lacticiniorum trifolia seminent. 9. Punctorum generalium prohibitorum, quae gremialium locorum communitatibus sub extradata notariali jam antehac consignatafuerunt, imposuimus observationem. Item 10. Ne agri sessionales in hortos convertantur. Uti etiam 11. Ne canabes corruptae subditis ad nendum per dominium terrestrale distribuantur utrique partium insinuatum prohibitumque est. 12. Capacitatem pratorum et agrorum communitatis, quae hactenus in dominio censualia erant, inposterum ex beneplacito dominiis terrestralis absque omni census et robottarum onere futura ad calcum tabellae conscriptionalis annotavimus et quidem pro sessione media pagina 603. quindecim jugera terrarum arabilium et quinque falcastra pratorum. 13. Cum in territorio sylvae habeantur, colonique ligna urbarialia praestituri sint, pro domestica eorundem necessitate focalia admittentur, imo pro bonis stabilibusque aedificiis etiam aedilia. 14. Tabellam cum inscriptionibus suis adnectimus. 15. Hic nulli colonorum fundi reperiuntur inhypothecati. 16. Coloni omnes pro capacitate territorii fundorum colonicalium sessiones assumpserunt, ideo nulla sunt supernatantes. Quod si tamen deinceps per reservatam geometricam dimensionem quidpiam supernataverit, id incoli adjicietur. 330