Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)
Possessio Fell-Németh
Possessio Fell-Németh pagina 388. Infrascripti vigore praesentium recognoscamus: Nos anno, mense, die, locoque infranotatis, ad exigentiam Benigni Suae Majestatis Sacratissimae Caesareo-regiae mandati in possessione dominii episcopatus Agriensis FellNémeth, Inclyto Comitatui Hevessiensi adjacente constitutos executionem urbarialem perexisse, modo et ordine sequentibus. 1. Conscriptione fundorum tam intra, quam extravillanorum praehabita dominii episcopatus Agriensis praefecti Joannis Nepomuceni Ulrich incolas loci juramento obstrictos reexaminaverimus constitutivaque eorundem, tam in priori conscriptione indicata, quam et hac occasione quae primis subtituerant revelata, tam denique, in supplementum eorum, quae a proportione obtingenti classis deerant, per idem dominium terrestrale adjustata, urbariali tabellae in rubricis agrorum et pratorum, fundique intravillni, prout comperta, suppletaque sunt, eruto recto calculo inseruerimus, atque ita in possessione hac primae classis (cui juxta Benignam Suae Majestatis Sacratissimae resolutionem pro integra sessio 26 juxta terrarum arabilium, pratorum vero quandoque bis falcabilium decern falcastro designata sunt) integrae, medias et quartales sessiones ejformatae sunt et exstiterunt et quidem in calcaturis tribus. 2. Hic extirpaturis non existentibus. 3. Possessio haec nullos tenet fundos prediales, verum omnia beneficia sua colonicalia in proprio territorio habet. pagina 389. 4. Pascui sufficientiam comperiendo, habito de pecorum colonicalium numero examine, censuimus pascuum cum praescitu Domini Regii Commissarii parocho loci, aut officiali in loco non existentibus, pro ludimagistri pecoribus N^IO, admittendum venire. Ad haec privati colonorum pastores per nos inhibiti ac pro sublatis declarati. Inquilinis eodem quo octavalistis numero pecora tenendi facultate admissa. 5. Hic neque desertos fundos, neque supernatantes, neque vias teloniales reperimus. 6. Nonae in natura praestatio, sicut in usu sunt, ita in posterum etiam continuabitur, ex canabe nihilominus, et lino non nonam, verum filaturam praeeligente dominio terrestrali, tabellae urbariali inseruimus. 7. Agri colonorum etiam fimatura non consveta sunt fertile. 8. Injunximus communitati loci, ac ipsum etiam dominium terrestrale admonuimus ut tam in nonatione vini (hic loci non iuris montani, verum nonae usus habetur ) quam in aliis cujusvis generis aridis et liquidis mensura Posoniensi, quam ab Inclyto Comitatu stigmatisatam accipiunt, deinceps semper utantur, moniti praeterea sunt coloni, ut quamquam pascui sufficientiam habeant, in promotionem lacticiniorum trifolia seminent. 9. functorum generalium prohibitorum, quae gremialium locorum communitatibus sub extradata notariali jam antehac consignata fuerunt, imposuimus observationem. Item: pagina 390. 10. Ne agri sesionales in prata convertantur. 11. Ne canabes corruptae subditis ad nendum per dominium terrestrale distribuantur, utrique partium insinuatum, prohibitumque est. 232