A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 30. 2004-2005 (Debrecen, 2005)
Forrásközlések - Gorun-Kovács Blanka: A diószegi és székelyhídi görög-katolikus kereskedők 1740-es császári oklevele
grinabitur. Si autem ulterius ibidem manere, et apud suum vel alium quaestorem diutius servire vellet, primo anno titulo salarii 15 florenis habebit, in subsequis autem annis, prout se gesserit, et cum suo quaestore convenire poterit, salarium taliter accommodatum annuatim percipiet. Assumptio demum cuiuscunque socii cum scitu iudicis societatis et reliquorum seniorum quaestorum pertractari debebit. Articulus duodecimus. Quod quaestores extraneos, ut sunt turea, bulgari, graeci, arnoldi, et alii Portae ottomanicae subiecti subditi concenit, illi non secus, quam iuxta tractatum pacis et commerciorum institutum, cum Porta ottomanica iam initum, vel ex post ineundum merces suas distrahere audebunt. Articulus decimus tertius. Demortuorum quaestorum sub his privilegiis comprehensorum uxores et relictae viduae ad alia vota se se non transferentes ad instar reliquorum privilegiatorum quaestorum tamdiu, donec vota sua transmutaver- int, quaesturam suam imposterum etiam exercebunt. Articulus 14-tus. Quandoquidem ex bonis operibus praecipuum foret illud, ut ex praelibata societate si quipiam quaestores e vivis decederent, cum contubernalium comitiva sepelirentur, hinc universi quaestores, socii et tyrones, in loco tamen degentes, et legaliter non impediti, sub mulcta duarum librarum caerae ad funus comparere, et defunctum contubernialem suum ad sepulturam comitari tenebuntur. Articulus 15-tus. Quilibet quaestor sodalis item ac tyro singulis diebus dominicis et festivis, nisi infirmitate, vel alia quapiam legali ex ratione impeditus fuerit, ad templum comparere et divinis interessé, sub poena duarum librarum caere obligabitur. Ac insuper praeter et ultra congregationes novi anni in articulo primo expressam, alias adhuc tres congregationes seu societatis congressus annuatim in domo iudicis societatis pro suo arbitrio antelata societas servabit, occasione quarum singuli huic societati incorporati quaestores comparebunt, et hora octava matutina semper convenient, ac viginti denarios ad arcam societatis deponent, qui autem e praememoratis tribus concursibus absque legali ratione emanserint, quadraginta denariis in commune praescitae societatis bonum convertendis mulctabuntur. In quibus praemissis tribus congressibus negotia omnia in pace, ac cum omni honestate, et moderamine, sepositis omnibus odiis, et simultatibus praelibata societas tractabit, et de communi instituti sui bono consultabit, ac quilibet praescriptorum quaestorum pro annuali censu unum florenum deponet, et si quispiam eorum tardius, quam societatis arca ad mensam apponeretur, compareret, et suae tardiores comparitionis rationem legalem assignare nequiret, talis una libra cerae ad parochialem ecclesiam convertendae irremissibiliter puniendus veniet. In casu vero eo, quo res graviores et poenae extraordinariae occurrerent, et eae per contuberniales superari nequirent, omnia et singula (appelatione tamen gravatis ad magistratum comitatensem salva permanente) ad inspectorem dominalem deducent. Articulus 16-tus. Ut autem praemissae societatis consuetae congregationes eo pacatius, ac cum omni moderamine celebrari valeant, praelibata societas iuxta praxim in aliis quoque contuberniis et societatibus iam introductam, certum deputatum, seu commissarium, qui talibus concursibus intersit, et ad id, ne ibidem quaestores ad verba quaepiam inhonesta et contumeliosa, aut iurgia et contentiones quascunque sub poena dourum florenorum prorumpere ausint, serio attendet, ab in252 Gorun-Kovács Blanka: A diószegi és székelyhídi görög-katolikus...