A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 27. 2000 (Debrecen, 2000)
Forrásközlés - Varga Gyula: Bocskai István Kismarjának adott privilégium levelének néhány tanulsága
aliorum l'ororam annualium et hebdomadalium vicinorum locorum, annuimus. Decimo quarto. Quod attinet ad Oenopolium seu educillationem vini aliorumque cuiuslibet generis potuum sub hedera educillari et vcn(d)iri solitorum, in eo omnem illis propinandi facultatem et potestatem semper et omni tempore tribuimus, neque unquam illud vel in rationem nostram vel vero Curiae Kerckianae applicaturi aut aliis quibuslibet sibi hoc ipsum praesumere permittimus. Decimo quinto. Nullius ad instantiam Equos veredarios, siue ut vocant Cursorius, absque nostris successorumque nostrorum litteris salui passus, ac etiam victualia administrare teneantur. Decimo sexto. In eo quoque ipsos affidatos et certificatos esse volumus, quod eosdem haeredesque et posteritates ipsorum uniuersos nullo unquam tempore cuique conferemus, sed eos pro Priuilegiato semper Oppido habituros gratiose promittimus. - Quocirca Vobis Spectabilibus, Magnificis, Generosis, ac Nobilibus Comitibus, Vicecomitibus et Judicibus Nobilium, Dicatoribus, Connumeratorum Exactorum quarumcunque Contributionum Decimatoribus dicti Comitatus Byhariensis, Belliductoribus, Campiductoribus, Castrorum et Excubiarum Magistris, Distributorum hospitiorum Capitaneis, Praefectis, Prouisoribus, Castellanis arcium, notanter autem arcis nostrae Kerekianae ac aliorum quorumuis locorum Officialibus, Tricesimatoribus, thclloniatoribus pontium, passuum, vadorum, trajcctorumquc (?), custodibus eurumque vices gerentibus, Ittem (=item) Prudentibus et Circumspectis Magistris Ciuium, Judicibus, Villicibus et Juratis Ciuibus quarumlibet Ciuitatum, Oppidorum, Villarum et Pessessionum, Cunctis etiam aliis cuiuscunque status, dignitatis, conditionis et praeeminendae hominibus, ubiuis in hoc Regno nostro Hungáriáé et Transsylvaniae constitutis et commorantibus, modernis scilicet et futuris quoque pro tempore constituendis, praesentium notitiam habituris harum serie commitimus et mandamus firmiter, quatenus Vos quoque a’ modo in posterum annotatum Oppidum nostrum Kis Maria pro libero et a’ nobis creato et denominato Oppido, tamquam unum ex Regni nostri Hungáriáé et Transsylvaniae Oppidis (debeatis) habere et reputare. Incolas autem et Inhabitatores ipsius singulos bonae tamen, uti praemissum est, honestaeque conditionis homines semper pro duobus testibus admittere et recipere sigillumque eorum a’ nobis concessum acceptare et Hajdú-Bihar Megyei Levéltár Évkönyve XXVII_____________________________3Q9