A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 27. 2000 (Debrecen, 2000)
Forrásközlés - Varga Gyula: Bocskai István Kismarjának adott privilégium levelének néhány tanulsága
304 contulerint, quibus modis, viis, rationibus et artibus praeclararum et maximarum quarumcunque virtutum et in omni aevo memorandarum actionum exercitio sese nomenque suum aeternae memoriae immortalitatique consecrare possint. Non indecorum neque inutile in Principibus viris censuimus esse, si maiorum suorum vel in durissimo belligerationis usu, necessitate sic ferente, vel vero pacificationis beatilicaeque concordiae et tranquilitatis exoptandae studio vel munificentia et liberalitate vel aedificatione, siue vero in amplificandis urbibus subditorumque commodis, seu denique gratitudine erga Patriam nataleque solum aliarumque quarumlibet virtuosarum operationum imitatura sunt exempla, imo pulchrum, laudabile et quam commodissimum censuimus esse. Si itaque in humiliori sorte nostra erga omnes de nobis benemeritas personas semper gratissime voluimus exferiri, quanto magis in hoc dignitatis nostrae gradu, ad quem non ita pridem singulari Dei potentissimi iustu ac beneficio, communi dominorum Regnicolarum suffragio sumus euecti, eius loci et illius Patriae nostrae charissimae, propinquioriter Kis Maria vulgo nuncupatae, in Comitatu Byhariensi existenti habitae, unde priores, ataui. aui, progenitoresque nostri originem suam trahendo, dici et denominari, ac post reditum in Coelestem sedem, illic quoque sua corpora inhumari, sepelliri molliterque quiescere, monumenta et sepulchra erigi maluerunt, immemores decet esse? Non: quin imo volentes candent possessionem nostram Kis Maria ex potestatis nostrae plenitudine et gratia speciali a’ numero reliquarum Regni nostra Hungáriáé possessionum sequestrare et separare, in Oppidum creandum, nominandum et praeficiendum duximus, sicut sequestramus, segregamus et separamus, reamus, nominamus et praficimus, volentes et decernentes, ut a’ modo deinceps idem, consequenterque Cives, Communitas et tota Respblica: si qui pro tempore fuerint, omnibus et singulis illis Ubertatibus, consuetudinibus, gratiis, Priuilegiis, induitis, immunitatitbus, quibus alia Oppida in hoc Regno nostro Hungáriáé quomodocunque de iure et antiqua consuetudine usa et gauisa fuissent, perpetuo uti possint et gaudere valeant. Pro ampliore vero erga praefatos Oppidi nostri Kis Maria uniuersos incolas et inhabitatores munificentiae nostrae declaratione has infrascriptas Ubertatum praerogativas ipsis gratiose annuimus et concedimus. Varga Gyula: Kismarja mezőváros kiváltságlevele