A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 18. 1991 (Debrecen, 1991)

Tanulmányok - Balogh István: Oklevelek a nemesek és Debrecen mezőváros viszonyához (1484-1570)

dicti, quae idem a multis retrolapsis temporibus nobis iterata fidelitate et omni studio exhibere curavit, ipsum Albertum Tar Ispán ac per eum Michaelem et Emericum, fratres ejusdem, ipsorumque heredes et per- consequens domum seu fundum curiae eorum in oppido nostro Debreczen vocato sitam, quam nunc ipse Albertus reaedificari et reformari facere intendit, aucta nostra regia, privilegiis et immunitatibus infrascriptis duximus generose libertantes et condonantes, inprimis, quod ipsum Alber­tum Tar Ispán ac dictos Michaelem et Emericum, fratres ejusdem, ipso­rumque heredes universos a judicio et judicatu et jurisdictione, atque omni alia potestate judicis et juratorum civium ipsius oppidi nostri, necnon co­mitum, castellanorum et omnium officialium nostrorum pro tempore constitutorum vel constituendorum exemimus ac eosdem solius majestatis nostrae judicio reservamus, ita videlicet, quod si quispiam aliquid actionis contra ipsum Albertum aut dictos fratres suos pro tempore habuerint, id coram nobis jure querant, quodque judex et jurati cives, aut comites, vel castellani sive alii quicunque officiales ipsius oppidi nostri nullum ab iisdem byrsagium extorquere possunt, praeterea ipsam domum et con- sequenterque ipsum Albertum ac dictos fratres ejusdem ipsorumque he­redes domo in eadem commorantes, ab omni onere solutionis quarum­libet contributionum, taxarum et censuum ordinariorum scilicet et extra­ordinariorum per nos vel per alios in ipsum oppidum nostrum, quoquo modo imponendorum exemimus et in perpetuum libertavimus, determi­navimus, insuper, quod idem Albertus et dicti fratres sui et ipsorum he­redes, per has nostras privilegiatas libertates ab ipso oppido nostro alieni non censeantur, sed in omnibus quaestibus, usibus et utilitatibus ipsius oppidi nostri, puta terris arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis fenetis, silvis, nemoribus, aquis piscinis et generaliter omnibus ejusdem oppidi pertinentibus, more aliorum civium et incolarum ejusdem oppidi nostri participes existant et usum congruum, instar aliorum oppi­danorum habeant praesentium per vigorem, quocirca vobis fidelibus nost­ris, judici, juratis ceterisque civibus et communitati dicti oppidi nostri Debreczen, ac comitibus castellanis et omnibus aliis officialibus nostris inibi nunc constitutis et in futurum constituendis harum serie firmiter mandamus, quatenus agnitis praesentibus, praefatum Albertum Tar Ispán et dictos Michaelem et Emericum fratres ejusdem, ipsorum heredes contra formam dictae libertatis et exemptionis nostrae in nullo impediatis, sed eos omnibus praemissis libertatibus et privilegiis semper et in evum gau­dere permittatis et permitti faciens, secus facere non ausuri, praesentes vero, quas in memoriam et perpetuam firmitatem hujus rei secreto sigillo nostro in pendenti conveniri fecimus post earum lecturam, ideo reddi mandamus praesentati. Datum Budae feria secunda proxima post domi­nicam Invocavit. Anno domini millesimo quadringentesimo octoagesimo quarto, regnorum nostrorum anno Hungáriáé etc. vigesimo septimo, Bo- hemiae vero sexto decimo. HBML. IV. A. 1021/b. Muo. 2. (Régi jelzet: Okl.gy. 474.) Eredetin átírt. Átírva I. János 1527. március 4-én kelt oklevelében. Vő. 2.sz. * * * 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom